PL 101, col. 1174

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

alios vero, anno quinquies millesimo, centesimo
nonagesimo nono, qui est annus imperii
Octaviani Caesaris Augusti quadragesimus secundus,
quo compressis cunctarum per orbem terrae gentium
motibus, firmissimam pacem, ordinante Deo Patre,
Jesus Christus sextam mundi aetatem suo consecravit
adventu. Quocirca congruum erat, ut pax per totum
orbem constituta esset, et homines perduelles
cessarent a bellis et inimicitiis. Viae quoque publicae
tunc tutae fieri sunt jussae, quia verissima via debebat
nasci: et ut ab omnibus potuisset agnosci, homo
fieri dignatus est. Ut enim illos alloqueretur, Verbum
caro factum est. Sed antequam ex virgine nasceretur,
portenta et signa in coelo et in terra patuerunt.
Quadam namque die cum Caesar Augustus urbem
Romam ingrederetur, hora circiter diei tertia,

repente liquido ac sereno coelo instar arcus coelestis
orbem solis ambire visus est: illum nempe praesagiens,
qui ipsum solem mundumque totum et fecisset
et regeret. Ea siquidem tempestate triginta millia
servorum dominis reddidit. Tria millia etiam,
quorum domini non exstabant, in crucem egit. Deinde
ovans urbem ingressus, omnia populi Romani debita
donavit, abolitis litteris. Per idem tempus fons
olei largissimus de taberna meritoria per totum fluxit
diem, nimirum Christi gratiam significans ex
eadem taberna, hoc est, larga Ecclesia, novos populos
ex gentibus processuros. In multis etenim signis
Augusti Caesaris, adventus Christi designabatur.
Unde bene Caesar possessio principalis, Augustus solemniter
stans interpretatur. Quinimo Christum exprimens,

qui omnia solemniter possidet, omnesque
principatus potentialiter obtinet. Cyrinus praeses, qui
haeres interpretatur, significat Petrum, cui haereditas
Ecclesiae a Domino largita est. Itaque cum exisset
edictum a praefato Caesare, ut describeretur universus
orbis, praedictus Cyrinus ad Judaeam missus
est, census hominum possessionesque descripturus.
In qua descriptione inventa sunt civium Romanorum
quadragies semel centena, et sexaginta quatuor millia
coloniae deductae. Nam antea idem Caesar omnibus
prohibuerat, ut nemo illum dominum ausus fuisset
appellare ob id, quia eo imperante nasci deberet
ille verissimus Dominus pariter et imperator. Conceptus
namque traditur octavo Kalend. April., a quo
supputantur dies ducenti septuaginta sex, id est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.