PL 101, col. 1175

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

menses novem, et dies septem usque ad octavum
Kalend. Januarias, quando creditur natus Sulpitio
et Camerino cons. Aptissimum namque erat, ut eo
tempore esset conceptus, quo mundus per ipsum factus
est, et in quo fructus terrae significantur: et in
eodem natus, quo crescit longitudo diei, et noctis
tenebrae diminuuntur.
Sed quaerendum est, cum in nocte dicatur natus,
cur angelus pastoribus evangelizabat, dicens: Natus
est vobis hodie Salvator [(Luc. II, 11)]
? Hodie enim
dixit, hoc est, in die Novi Testamenti, quando finem
ignorantiae tenebris dedit, et initium scientiae lucis
posuit. Sed et hoc conveniebat, ut circa illam horam
noctis nasceretur, qua a mortuis resurrexit. Unde
Salomon: Dum medium silentium tenerent omnia, et

reliqua [(Sap. VIII, 14)] .
Quaerendum etiam cur haec festivitas non habet
eamdem varietatem, quam Pascha et Pentecoste:
scilicet, ut mundarentur dies septimanae, quas maculavit
peccatum Adae. Unde Augustinus: « Nosse
oportet diem natalem Domini non in sacramento
celebrari, sed tantum ad memoriam revocare quod
natus sit, ac per hoc nihil opus erat, nisi revolutum
diem anni, quo ipsa res facta est, festa devotione signari.
Pascha vero et Pentecoste non solum quod factum
est, ad memoriam revocamus, id est, quod mortuus
est ac resurrexit, sed illa, quae circa eum gesta
esse testantur, ad sacramentorum significationem intelligimus. »
Vigiliae vero quae a pastoribus hac nocte
custodiebantur, in quatuor dividuntur, scilicet leges

quatuor significantes, primam naturalem, secundam
Mosaicam, tertiam prophetarum, quartam Novi Testamenti.
In qua pastoribus, id est, ecclesiasticis
doctoribus apparuit. Et nos cum pastoribus vigilare
debemus, ut mereamur illud suavissimum harmonicum,
quod hac nocte primo cantatum est, audire: Gloria in excelsis Deo,
et reliqua. Unde etiam sanctus
Telesphorus papa pervigiles nos malens fore,
missas [ Forte leg., tres missas] celebrare fecit, scilicet
in recordationem nativitatis Christi, seu concentus
angelici; alia vero missa, quae sequitur, signat
novam lucem Evangelii, qua per incarnati
Verbi mysterium perfundimur; seu propter visitationem
pastorum ad praesepe Domini, in quo invenerunt
panem vivum, qui quotidie a fidelibus manditur.

Romani hanc noctem ita celebrant: pridie, id
est, vigilia natalis Domini hora nona canunt missam
ad Sanctam Mariam. Qua expleta, canunt vespertinalem
synaxin. Dehinc vadunt ad cibum. In crepusculo
noctis intrat apostolicus ad vigiliam in praefatam
Ecclesiam, tamen non cantant ibi introitum, sed
expletis vigiliis et matutinis, sicut in Antiphonario continentur,
ibidem cantant primam missam in nocte:
qua expleta vadunt ad Sanctam Anastasiam canere
aliam missam de nocte. Dehinc pergunt ad Sanctum
Petrum, ut ibi vigilias celebrent, ab eo loco ubi invenerint
eos psallere, qui ibidem excubant: ipsi
enim intrant ad vigilias solito tempore in processu

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.