PL 101, col. 1178

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

haec a fidelibus pro nihilo habentur, licet quantulaecunque
similitudines, quod absit, adhuc lateant in feris
hominibus, omni tamen conamine prohibendae sunt
atque pellendae: neque enim aliud quidquam novi in
istiusmodi Kalend. praesumendum est, nisi quod et
in aliis Kalend. mensium, excepto quod octavae Dominicae
cum eximio cultu celebrentur, ut supra praefixum
est. Sed neque illud reticendum, quod dum
quadam die hae superstitiones diabolicae Romae agerentur,
quidam sanctus Almachius cum diceret: Hodie
octavae diei Dominicae sunt, cessate ab his superstitionibus
idolorum et sacrificiis pollutis; jubente
Alypio urbis praefecto, hac de causa interfectus est.
CAPUT V DE THEOPHANIA VEL EPIPHANIA DOMINI.
Solemnitas haec sacratissima, quae a Graecis Theophania
vel Epiphania nuncupatur, Latine vero apparitio
seu ostensio, vel manifestatio interpretatur,
multimoda in se continet mysteria. Cum enim Christus
nuper ex alvo Virginis egrederetur, Magi Chaldaei
in Oriente stellam videntes nimia claritate fulgentem
ita ut solem luce superaret, ut erant edocti
in cursu astrorum, animadverterunt hanc esse stellam,
quam olim Balaam Madianita, cujus traditionem
sequebantur, praedixerat ita adfuturam: Orietur
stella ex Jacob [(Num. XIV, 17)]
, et reliqua. Videbatur
enim sidus per diem. Istorum enim Magorum
primus, Zoroastres rex exstitit, a quo originem feruntur
traxisse. Hi elementa concutiebant, turbabantque
mentes hominum. Ex istorum genere quondam

in Aegypto restiterunt Moysi, vertentes virgas
in dracones aquasque in sanguinem. Hi astrologi dicti,
nec non genethliaci propter natalium considerationes.
Geneses enim dierum hominum per duodecim
sidera coeli describebant. Siderum quoque cursu
nascentium mores, eventusque pronuntiabant, id est,
quis quali signo fuisset natus, aut quem effectum haberet
vitae, qui nascebatur. Hi vulgo mathematici
appellabantur, cujus superstitionis genus constellationes
Latine vocabant, id est, notationes siderum,
quomodo se haberent, cum quis nasceretur. Iidem
autem stellarum interpretes nuncupabantur, sicut et
de his legitur, qui in Evangelio natum Christum annuntiaverunt,
postea autem solo nomine mathematici.

Cujus artis scientia usque ad Evangelium fuit
concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem
alicujus de coelo interpretaretur. Unde mox perturbati
atque conterriti ex visione sideris, acceptis muneribus,
praeeunte eos stella ad Christi cunabula tertiodecimo
die, quod est hodie, in Bethleem perveniunt.
Quem tiaratis vultibus adorantes, laetata est
sagax curiositas Chaldaeorum, quia illum videbant in
terris editum, quem in coelis cognoverant astrorum
facibus esse praesagitum. Cui etiam munera offerunt,
hoc est, aurum, thus et myrrham. Quia a longe veniunt,
gentium populos lucem fidei cognituros praesagiunt.
Per aurum rex ostenditur. In thure Deus
dignoscitur. Per myrrham, homo passus atque sepultus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.