PL 101, col. 1179

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

Haec dona Juvencus presbyter mire [metro] conclusit:
Aurum, thus, myrrham, regique, Deoque, hominique,
Dona ferunt.
In hac die unum amittimus ex his, quae in nativitate
Domini celebramus, hoc est, invitatorium.
Institutor autem officiorum, in quantum potuit, actionem
illius temporis, quando illa agebantur quae recolimus,
in usitato officio voluit ad memoriam nobis
reducere: scilicet, quia voluit in isto distinguere nostram
bonam invitationem, qua invitantur et excitantur
fideles ad Deum deprecandum, ab invitatione
Herodis, qui propterea congregavit scribas et principes
Judaeorum, ut sciret ubi Christus nasceretur,
quem cogitabat interficere, invitatorium praesentis

officii omisit. Psalmus autem: Deus noster refugium
et virtus [(Psal. XLV, 2)]
, praepostero ordine, cantatur,
quia prius adoratus est a Magis Dominus, quam
a Joanne baptizatus. Et fortasse institutor istius officii
magis voluit imitari ordinem venientium fidelium
ad baptismum, quam sequi ordinem psalmorum.
Tunc ergo bene ad memoriam reducuntur facta
praeterita, cum rationes rationi conveniunt.
CAPUT VI. DE BAPTISMO DOMINI
Expletis Christi quasi triginta annorum curriculis,
venit in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur
ab eo, anno videlicet decimoquinto imperii Tiberii
Caesaris, sub Valeriano et Asiatico consulibus, nec

non in Judaea quatuor tetrarchis dominantibus, id
est, Herode, Philippo et Lysania, filiis Herodis majoris:
seu Pilato praeside Romano, agentibus pontificatum
Anna et Caipha. Peracti enim erant ab initio
mundi secundum Hebraicam veritatem anni quater
mille [ Leg., ter mille, ut supra cap. 1], nongenti,
octoginta duo, adnotato, quod decimo sexto anno
Tiberii principium fuerit octogesimi primi jubilaei.
Juxta Septuaginta interpretum vero editionem, anni
sunt quinquies mille ducenti viginti novem. Pro tribus
enim causis baptizatus est Dominus: primo, ut
quia homo erat, omnem justitiam legis impleret;
secundo, ut 465 baptismo suo Joannis baptismum
comprobaret; tertio, uti Jordanis aquas sanctificans,
per descensionem columbae Spiritus sancti in lavacro

credentium monstraret adventum. Post baptismum
illico ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur
a diabolo, et coepit jejunare pro nobis quadraginta
diebus et quadraginta noctibus. Secundum hanc rationem
coeptum est jejunium a baptismo Domini, et
solutum est decimoquinto Kalend. Martias, quando
diabolus confusus ab eo recessit. Abhinc quoque in
populos Jesus Christus salutarem viam annuntiat,
signis atque virtutibus vera comprobans esse, quae
diceret. Miracula etiam, quae in Evangelio scripta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.