PL 101, col. 1180

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

sunt, inchoat facere. Unde primum erat miraculum,
quod post revelationem anni, quando vocatus est ad
nuptias, aquas in vinum convertit, quod est tertio
die post vocationem discipulorum. Vinum istud ex
aqua factum, divina praecepta seu Scripturas sanctas
meracissimas, vigorem coelestis sapientiae continentes,
intelligimus. Hae nuptiae gaudia salutis humanae
significant: sex hydriae, sex mundi aetates designant,
per quas justi figuram Domini praetulerunt. Per architriclinum,
fortissimum praedicatorem Paulum intelligimus.
Fecit etiam hodie magnum miraculum,
quando de quinque panibus et duobus piscibus pavit
quinque millia hominum. Quinque millia hominum,
qui quinque panibus et duobus piscibus pasti sunt,
Ecclesiae sunt populi, qui post quinque sensus corporis,

alimento legis spiritali a Christo reficiuntur, et
duplici testamento quasi gemellis piscibus saturantur.
Neque hoc praetereundum est, quod haec secunda
nativitas Christi tot illustrata mysteriis honoratior
est, quam prima. Tunc tantummodo natus
est, et angelus pastores affatus est: hodie vero a
Magis cum muneribus adoratus est; hodie cum in
Jordanicis aquis tingeretur, Filius dilectus a Patre
vocatus est de coelo, et Spiritus sanctus in specie
columbae super eum visus est, nec non post baptismi
sacramentum caput draconis contritum est; hodie
ex aqua vinum factum est, eidemque coelesti sponso
Ecclesia juncta est, insuper et quinque hominum
millia ab eo refecta sunt; et idcirco manifestatio interpretatur,
quia in his manifestare se hominibus

dignatus est. Quod autem in hac festivitate nemo
praesumat baptizare, sanctus Leo papa in Decretalibus
prohibet ita: « Si quis autem Epiphaniae festivitatem,
quae in suo debito honore veneranda est,
ob hoc existimat habere privilegium baptismatis,
sciat illius baptismi aliam gratiam, aliam fuisse rationem,
nec ad eam pertinuisse virtutem, qua per
Spiritum sanctum renascuntur. Dominus non indigens
remissione peccati, nec remedio renascendi,
sic voluit baptizari, quomodo et circumcidi. Sed
tunc regenerationis potentiam sanxit, quando de latere
illius profluxerunt sanguis redemptionis, et
aqua baptismatis: unde in baptizandis electis, qui
secundum apostolicam regulam et exorcismis scrutandi,
et jejuniis sanctificandi, et frequentibus praedicationibus

imbuendi, duo tantum tempora, id est,
Pascha et Pentecosten, esse servanda, excepto pro
mortuis periculo, et in persecutionis angustiis, et in
timore naufragii. Aptissimum namque est, ut in
morte crucifixi, et in resurrectione mortui, poenitentia
baptismi novam naturam condat ex vetere, ut
in renascentibus operetur et resurrectio et mors
Christi, dicente Apostolo: An ignoratis, quia quicunque
baptizati sumus in Christo Jesu, in morte
ipsius baptizati sumus (Rom, VI, 3)? Per triduanam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.