PL 101, col. 1181

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

enim sepulturam imitatur trina demersio, et ab
aquis levatio, resurgentis instar est de sepulcro. »
CAPUT VII. DE PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE.
De hac festivitate et aliis festivitatibus sanctae
Mariae, in gestis Pontificalibus legitur, quod Sergius
papa praeceperit litanias fieri in die praesentationis
Domini in templo. Ita enim scriptum est: « Ut
in diebus annuntiationis Domini, dormitionis ac nativitatis
sanctae Dei Genitricis Mariae, et sancti Simeonis,
quod ὑπαπανθὴ dicitur Graece, cum litaniis
exeant a Sancto Adriano, et ad Sanctam Mariam
populus occurrat. » Ipsa ergo die aurora ascendente
procedit omnis clerus seu populus cum litaniis et
antiphonis ad ecclesiam Sancti Adriani, exspectantes

pontificem. Ingressus pontifex in sacrarium, induit
se vestibus nigris, et clerus similiter. Post hoc
accipiunt omnes singulos de manu pontificis cereos.
Deinde ex jussu pontificis inchoat schola antiphonam: Exsurge, Domine,
Psalm. Deus auribus nostris.
Et egreditur pontifex de sacrario cum ministris,
annuente eo scholae primo, ut dicant Gloriam;
deinceps vadit ad altare, et orat usque ad expletionem Gloriae.
Post orationem osculato altari, et diacono
similiter hinc inde, dicit schola vers: Opus
quod operatus es, absque Kyrie eleison. Antiphona
expleta, stans pontifex ante altare, dicit: Dominus
vobiscum, et, Oremus; et diaconus dicit: Flectamus
genua, si tamen infra Septuagesimam evenerit. Sequitur

oratio: Exaudi, quaesumus, Domine, plebem
tuam. Hac expleta, inchoat schola per unam antiphonam: Adorna thalamum.
Item: Ave gratia. Item: Responsum accepit Simeon.
Cum autem appropinquaverint
atrio ecclesiae Sanctae Mariae, faciendae sunt litaniae.
His expletis ante altare, et ingresso pontifice in
sacrarium, inchoat schola ad introitum antiphonam: Suscepimus, Deus.
Ipsa die non cantatur: Gloria in
excelsis Deo, si intra Septuagesimam evenerit. Deinceps
missa peragitur ordine suo. De hac festivitate
dicit et Beda sacerdos et doctor eximius in libro
De Temporibus: « Secundum mensem dicavit Numa
Februo, id est, Plutoni, qui lustrationum potens credebatur:
lustrarique eo mense civitatem necesse
erat, quo statuit ut sacrificia Diis Manibus solverentur.

Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit
Christiana religio, cum in mense eodem die sanctae
Mariae, plebs universa cum sacerdotibus ac ministris,
hymnos modulando, devota per ecclesias perque
congrua 466 urbis loca procedit, datosque a
pontifice cereos in manibus gestant ardentes, et augescente
bona consuetudine, idipsum in caeteris quoque
ejusdem beatae Matris et perpetuae Virginis festivitatibus
agere didicit, non utique in lustrationem
terrestris imperii quinquennem, sed in perennem
coelestis regni memoriam, quando juxta parabolam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.