PL 101, col. 1185

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

populus Assyriorum apprehendit, et in conspectum
regis sui Nabuchodonosor cum filiis et principibus
populi filiorum Judaeorum, qui residui fuerant, adduxit;
locutusque est rex Nabuchodonosor cum rege
Sedechia, sicut legitur in libro Jeremiae, judicia;
praecepitque in conspectu regis Sedechiae interficere
filios ejus, et omnes principes Judaeorum, qui remanserant.
Oculos autem Sedechiae jussit eruere, et
vinctum catenis duxit in Babylonem. Nabuzardam
autem principem militiae dimisit ad destruendos muros
Hierusalem. Unde sicut illic scribitur, Nabuzardam,
princeps coquorum, destruxit muros Hierusalem.
Et ita omnes ducti sunt in captivitatem in Babyloniam,
paucis tantum de pauperibus populi derelictis,
qui erant agricolae et vinitores. In qua captivitate

morati sunt in magna afflictione et penuria et
servitute per annos septuaginta. Postea vero, miserante
divina clementia, sub Cyro rege Persarum,
magna illorum pars reversa est Hierusalem, id est,
quinquaginta fere millia hominum. Tempore vero
Darii regis, omnis plenitudo populi Judaeorum sub
duce Zorobabel, et Jesu filio Josedec sacerdote
magno, et Esdra scriba, reversi sunt Hierusalem, et
aedificaverunt muros ejus et templum, et habitaverunt
in ea. Erant autem tunc prophetae illorum, qui
ad aedificandum templum et civitatem, plurimum eos
confortabant Aggaeus et Zacharias.
Hanc ergo captivitatem Judaici populi, quae nostram
praefiguravit peregrinationem, annuatim recolens
sancta Ecclesia, et in memoriam reducens celebrat

Septuagesimam: ut sicut ille populus septuaginta
annos, quamvis invitus, in captivitate et peregrinatione
est detentus, ita nos, id est, Christianus
populus, septuaginta dies nostram peregrinationem
et praesentis vitae aerumnam voluntarie recolentes,
ad patriam, quae est superna Hierusalem, redire cum
omni aviditate, bonis dediti operibus, vigiliis scilicet
et jejuniis et orationibus, intente studeamus. Incipit
autem Septuagesima ab illo die, quo consuetudinem
Ecclesia habet canere: Circumdederunt me, et pertendit
usque ad sabbatum Paschalis hebdomadae, quando
canimus: Eduxit Dominus. Nam tot dies, si computati
fuerint, id est, septuaginta ibi inveniuntur.
Septuagesimus autem numerus ad memoriam nobis
reducit omne tempus praesentis saeculi, quo alieni

sumus a coelesti Hierusalem: quia, ut ait Apostolus: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Deo
[(II Cor.
V, 6)]
. Hanc peregrinationem, Spiritu sancto praeventus,
intelligebat David propheta, qui in psalmo dicebat: Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te,
etc. [(Psal. XXXVIII, 13)] . Et iterum in alio psalmo: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est,
etc. [(Psal. CXIX, 5)] .
Hanc etiam peregrinationem perpendens
sancta Ecclesia prima die Septuagesimae, angustiis
et afflictionibus circumdata clamat: Circumdederunt
me gemitus. Quae vox afflictionem praesentis
saeculi et tribulationem aperte demonstrat. Concordat
etiam huic afflictioni oratio ipsius diei, in qua

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.