PL 101, col. 1186

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

dicimus: Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer
exaudi, etc. Hortatur etiam nos ipsa die ad
cursum bonae operationis 468 beatus Apostolus,
dicens: Sic currite, ut comprehendatis [(I Cor. IX,
24)]
. Responsorium etiam bene congruit, quod ipsa
die cantatur: Adjutor. Nec non et tractus: De profundis.
Nam in istis diebus propter humilitatem non
cantamus hymnum angelicum, scilicet, Gloria in excelsis
Deo; neque Alleluia, quod est canticum laetitiae
et exsultationis: sed pro Alleluia cantamus humilem
cantum, scilicet tractum, qui a trahendo dicitur, eo
quod tractim cantetur, et significat gemitum sanctae
matris Ecclesiae. In Evangelio etiam [(Matth. XX)] ,
quod ipsa die legitur, invitat nos paterfamilias ad
operationem vineae, ut fideliter scilicet laborantes,

denarium remunerationis percipere mereamur. Post
Evangelium canitur offerenda: Bonum est confiteri,
et antiphona ad complendam: Illumina faciem. Quae
omnia diligenter inspecta, magnis mysteriorum redolent
sacramentis, et Ecclesiae gemitus Deum invocantis
ob auxilium de tribulatione, indicant, et ad
spiritualis intelligentiae doctrinam satis instruunt
auditorem. In his etiam diebus, ut jam diximus, intermittimus
hymnum angelicum, et Alleluia, quod
est Hebraeum; et pro Alleluia, humiliori (id est,
Latina) utimur lingua, dicentes in psalmis, hymnis
et canticis, Laus tibi, Domine, rex aeternae gloriae.
Nam et in persona eorum, qui in captivitate detinentur,
dicitur in psalmo: Quomodo cantabimus canticum
Domini in terra aliena [(Psal. CXXXVI, 4)]
? Et

iterum dicit Scriptura: Quia non est speciosa laus
in ore peccatoris [(Eccli. XV, 9)]
. Ergo quicunque in
his diebus Septuagesimae saluberrime institutis, cursum
suum, id est, vitae hujus praesentis statum bene
direxerit, ut deposita omni inepta laetitia et vanitate,
in jejuniis et vigiliis et orationibus, eleemosynisque
ac caeteris bonis operibus assidue insistat, et peregrinationis
suae assidue recordatus fuerit, hic sanctum
Pascha feliciter celebrabit: canticum etiam
laetitiae, id est, Alleluia, quod est laus Domini, sine
fine cantabit. Pascha namque Graece, Latine dicitur
transitus: et nos si Pascha sanctum celebrare volumus,
transitum faciamus a vitiis ad virtutes, et de
terrenis ad coelestia, et de transitoriis ad semper
manentia et aeterna transmigrare studeamus. Pascha

enim nostrum immolatus Christus, etc. [(I Cor. V, 7)] .
Finitur autem Septuagesimae observatio sabbato
ante octavam Paschae, quando etiam, sicut jam supra
diximus, Ecclesia sancta canere solita est, Eduxit
Dominus. Bene autem congruit mysteriis Ecclesiae,
quod Septuagesima sabbato finitur. Peccatis
enim nostris exigentibus, in captivitatem et peregrinationem
devenimus: sed per Domini gratiam et
miserationem ad requiem, quae per sabbatum significatur,
reducimur. Sabbatum enim requies interpretatur.
Cantantur etiam illo die duo Alleluia,
quae geminam sanctorum laetitiam designant.
Nam illud Alleluia, quod sabbato canitur, scilicet:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.