PL 101, col. 1187
De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum
misericordia ejus,
laetitiam sanctorum designat,
quam modo, quicunque fideliter finiuntur, in
animabus accipiunt, et qua sancti omnes, qui in
coelesti gloria sunt, perpetuo perfruentur. Illa autem
duo, quae in sequenti sabbato, id est, fine Septuagesimae
canuntur, geminam sanctorum omnium exsultationem
designant, quando sicut legitur in Apocalypsi,
expleto judicio dabuntur eis singulis stolae
binae, id est, immortalitas et beatitudo animarum et
corporum, scilicet, et ut qui nunc singulis stolis
animarum solummodo immortalitate gaudent, tunc
beata et animarum et corporum immortalitate ac
perpetuae beatitudinis gloria perfruantur: ad quam
beatitudinis gloriam nos optimus Dominus sua gratuita
pietate dignetur perducere, cui est honor, laus
et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.
CAPUT X. DE SEXAGESIMA.
Sexagesima initium sumit sequenti Dominica post
Septuagesimam, et finitur quarta feria hebdomadae
paschalis. Nam in superiori hebdomada, scilicet Septuagesimae,
circumdatam se doloribus et tribulationibus
clamat Ecclesia, et ita constrictam afflictionibus
et tribulationibus, ut vix spirare queat, et nullus
evadendi pateat locus. Unde dicit: Circumdederunt
me. In hoc autem, id est, Sexagesima, jam quasi resumpta
fiducia invocat, et quasi omnipotentis Dei
clementiam implorat dicens: Exsurge, quare obdormis,
Domine? Quasi dicat, quamvis non dormites,
neque dormias, qui custodis Israel, tamen quia non
cito auxiliando succurris nobis, dormire videris. Quare faciem tuam avertis?
Quamvis peccata nostra
inter nos et te separent, noli oblivisci conditionis
nostrae, sed respice propitius opus creationis tuae: Exsurge, et ne repellas in finem, sed vide tribulationem
nostram. Adhaesit enim in terra venter noster,
id
est, consensit impietati pulveris hujus et fragilitatis
sensus interior cordis nostri. Et iterum inclamat, et
quasi importune auxilium petit dicens: Exsurge,
Domine, adjuva nos et libera nos, id est, quatenus
nos digni non sumus liberari, libera nos propter nomen
tuum, id est, gratis, et non secundum meritum
nostrum. Hoc idem namque sonat oratio prima ipsius
diei, in qua dicitur: Domine, qui conspicis quia ex
nulla nostra actione confidimus, id est, ex nullo bono
nostro opere fiduciam habemus, sed sola miseratione
salvari speramus. Et in Epistola bonus athleta Paulus
et doctor gentium nobis proponitur, cujus sapientiam
et fortitudinem imitemur. Responsorium, Sciant gentes, quoniam nomen tibi Dominus,
id est,
cognoscant, qui nos tribulant et persequuntur, quia
non sunt veri domini, nec nomen dominorum illis
competit, sed tibi soli, qui nos condidisti, et solus
juste dominaris, Altissimus super omnem terram.
Sequitur tractus: Commovisti, Domine, terram tuam,
et conturbasti eam. Terram commovisti, dicit peccatorum
conscientiam hominum ad poenitentiam provocatam.