PL 101, col. 1189
De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
et fideliter in opere recto laboraverint, et usque in
finem in coeptis bonis operibus perseveraverint,
sexagesimum fructum laboris sui et aeternae beatitudinis
praemium percipient, audientes illam desiderabilem
vocem ipsius, quae ipsa die in sancta cantatur
Ecclesia, scilicet: Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum [(Matth. XXV, 34)]
. Quam vocem nobis
audire, et quod regnum nobis percipere concedat
omnipotens Deus, qui vivit et regnat per omnia saecula
saeculorum. Amen.
CAPUT XI. DE QUINQUAGESIMA.
Quinquagesima initium sumit a sequenti hebdomada
post Sexagesimam, quando canitur: Esto mihi
in Deum protectorem, et finitur die sancto Dominico
Paschae. In Septuagesima tribulationibus et angustiis
circumdati sumus, in Sexagesima Dominum invocavimus,
et quasi dormientem excitavimus. In Quinquagesima
quasi jam propinquiorem audacius et
promptius invocamus, dicentes: Esto mihi in Deum
protectorem: et in prima oratione missae dicimus: Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi,
atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos
adversitate custodi.
Magnam jam haec verba videntur
habere securitatem, in quibus dicimus nos ab omnibus
inimicis absolutos et peccatis; et precamur
Domini munitione nos defendi. Dicit etiam in Epistola
beatus Paulus apostolus, ostendens nobis charismata
meliora: Si linguis hominum loquar et angelorum,
etc., usque, cymbalum tinniens (I Cor.
XIII, 1). Et quibus munitionibus in Dei protectione
subsistere et muniri debeamus, in fine hujus lectionis
ostendit, dicens: Nunc manent fides, spes, charitas,
tria haec, major autem his est charitas [(I Cor.
III, 13)]
. Sequitur responsorium: Tu es Dominus
qui facis mirabilia solus. Quasi diceret, non est Dominus
alius praeter te, Domine. Simulacra gentium
non sunt dii, sed opera manuum hominum: Tu autem
vere es Deus, qui salvas sperantes in te. Notam
fecisti in gentibus virtutem tuam, redimendo et liberando
nos de manibus eorum. Et iterum dicit in
versu: Liberasti in brachio tuo populum tuum. Tractus
etiam Domino nobis praecipit servire, qui nos
fecit, non ei cui nosmetipsi peccando vivimus
[ Amal., vendidimus]. In Septuagesima terra cordis
nostri quasi tribulationibus est exarata et culta: In
Sexagesima semina verbi Dei suscepimus et seminavimus.
In Quinquagesima seminis et bonae operationis
fructum colligimus. Unde in Evangelio caecus
introducitur, qui nos significat, non aurum neque
divitias quaerens, sed lumen, quod percipere meruit;
quod nos ut aeternum et verum accipere mereamur,
attentius quaerere debemus. Sequitur offerenda,
eumdem habens tenorem, hoc est, in gratiarum
actione manens, dicendo: Benedictus es,
Domine, doce me justificationes tuas. Communio autem
ad memoriam reducit antiquum populum, qui