PL 101, col. 1190

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

manna manducavit in deserto, et non est fraudatus
desiderio suo. Hoc his verbis innuens, quod si nos in
bono et sancto desiderio manserimus, non eo fraudabimur,
sed aeterna satietate donabimur, quando
hoc adimplebitur in nobis, quod alibi Psalmista dicit: Satiabor dum manifestabitur gloria tua
[(Psal.
XVI, 15)]
. Pertingit autem 470 Quinquagesima ad
resurrectionis Dominicae diem. Nam a die qua canimus: Esto mihi in Deum protectorem,
usque in diem
sanctum Paschae, quinquaginta dies sunt. Qui numerus
pertinet ad quinque corporis sensus, qui sunt
videlicet, auditus, visus, gustus, odoratus et tactus.
Sicut enim senarius perfectionem operum demonstrat,
ita quinarius omnia bona opera quae perficiuntur
per quinque corporis sensus. Quinquies enim

deni, quinquaginta fiunt. Si quis ergo per quinque
corporis sensus, id est, per exteriorem administrationem
decem verba legis impleverit, hic sine dubio
ad consortium beatae resurrectionis, quae in Pascha
celebratur, est perventurus. Est et aliud mysterium
in hoc quinquagenario numero dierum. Nam in Veteri
Testamento quinquagesimus annus, jubilaeus et
annus remissionis vocabatur: in quo videlicet anno
unaquaeque possessio ad proprium revertebatur dominum.
Et unusquisque dominus, quocunque modo
esset ab ea alienatus, ad propriam gratis revertebatur
possessionem. Et nos qui propriam in primo parente
immortalitatis amisimus haereditatem, si bene
et juste in hoc tempore vixerimus, quod significatur
per numerum quinquaginta dierum, possumus ad

nostram reverti haereditatem, id est, supernam Hierusalem
et civitatem sanctorum, ubi est vera resurrectio
et beata immortalitas, auxiliante Domino nostro
Jesu Christo, in cujus resurrectione nostra vera
est resurrectio et peccatorum omnium remissio.
CAPUT XII. DE QUADRAGESIMA.
Quadragesima incipit a sequenti Dominica post
Quinquagesimam, et finitur quarta [ Amal., quinta]
feria ante Pascha Domini, quando canimus: In nomine
Domini omne genu. In Quadragesima namque
jam aliqua pars pugnae nostrae peracta est. Quem
namque in Quinquagesima protectorem invocavimus,
in Quadragesima dicit, quasi consolando, in
Introitu: Invocavit me, etc. In Epistola dicit beatus
Paulus: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis

adjuvi te. In responsorio canitur in persona justi viri,
sive sanctae Ecclesiae: Angelis suis mandavit. In
tractu promittitur scutum divinae protectionis. In
Evangelio proponitur nobis triumphus Dominicae victoriae,
scilicet, ut ejus exemplo cum diabolo pugnare
et eum superare discamus. De hoc autem
quadragesimo numero, et de praesentis temporis observatione
nihil aliud nobis est dicere, quam quod
beatus Gregorius in fine expositionis ipsius evangelii
quod ipsa die legitur, ita prosequitur, inquiens:
« Sed quia diebus his lectio evangelica congruit,
nam quadraginta dierum abstinentiam nostri Redemptoris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.