PL 101, col. 1191

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

audivimus, Quadragesimum tempus inchoamus:
discutiendum nobis est cur haec ipsa abstinentia
per quadraginta dierum numerum custoditur. Moyses
ut legem acciperet, secundo diebus quadraginta
jejunavit. Elias in deserto quadraginta diebus abstinuit.
Ipse autem auctor hominum ad homines veniens,
in quadraginta diebus nullum omnimodo
cibum sumpsit. Nos quoque, in quantum possumus,
annuo Quadragesimae tempore carnem nostram per
abstinentiam affligere conemur. Cum ergo in abstinentia
quadragenarius numerus custoditur, quid nisi
quia virtus Decalogi per libros quatuor sancti Evangelii
impletur? Denarius etenim quater ductus, in
quadragenarium surgit: quia tunc Decalogi mandata
perficimus, cum profecto quatuor libros sancti Evangelii

custodimus. Ex qua re sentiri et aliud potest.
In hoc enim mortali corpore ex quatuor elementis
subsistimus, et per voluptates ejusdem corporis praeceptis
Dominicis contraimus: praecepta autem Dominica
per Decalogum sunt accepta. Qui ergo per
carnis desideria Decalogi mandata contempsimus,
dignum est ut eamdem carnem quaterdecies affligamus.
Quamvis de hoc Quadragesimae tempore est
adhuc aliud quod possit intelligi. A praesenti etenim
die usque ad Paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae
veniunt, quarum videlicet dies quadraginta
et duo sunt: ex quibus dum sex dies Dominici ab
abstinentia subtrahuntur, non plus in abstinentia
quam triginta et sex dies remanent. Dum vero per
trecentos et sexaginta [quinque] dies annus ducitur,

nos autem per triginta et sex dies affligimur, quasi
anni nostri decimas [Deo] damus: ut qui nobismetipsis
per acceptum annum viximus, auctori nostro
nos in ejus decimis per abstinentiam mortificemus.
Verum, fratres charissimi, sicut offerre in lege jubemini
decimas rerum, ita Deo offerre contendite
et decimas dierum. Unusquisque, quantum virtus
suppetit, carnem maceret, ejusque desideria affligat,
concupiscentias turpes interficiat, et juxta Pauli
vocem, hostia viva fiat. Hostia quippe et immolatur,
et viva est, quando et ab hac vita homo non deficit,
et tamen se a carnalibus desideriis occidit. Caro nos
laeta traxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam.
Auctor etenim mortis nostrae per fructum ligni vetiti
vitae praecepta transgressus est. Qui ergo a paradisi

gaudiis per cibum cecidimus, ad haec, in quantum
possumus, per abstinentiam resurgamus. Sed nemo
sibi eamdem abstinentiam solam credat sufficere
posse, cum per prophetam Dominus dicat: Nonne
hoc est magis jejunium quod elegi [(Isa. LVIII, 6)]
.
Subjiciens: Frange esurienti panem tuum, et egenos
vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum,
operi eum, et carnem tuam ne despexeris [(Ibid. v. 7)]
.
Illud ergo jejunium approbat Dominus, quod ad ejus
oculos manus eleemosynarum levat, quod cum proximi
dilectione agitur, quod ex pietate conditur.
Hoc ergo quod tibi subtrahis, alteri largire; et unde
tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur.
Hinc enim per prophetam Dominus dicit: Cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.