PL 101, col. 1193

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

non est. Unde superbus quasi extra viam ambulans,
de qua Scriptura: Initium omnis peccati superbia [(Eccli. X, 15)]
.
Et ideo initium dicitur omnis peccati,
quia ipsa praecessit in diabolo, et non solum peccatum
est ipsa, sed etiam nullum peccatum fieri potuit,
potest, aut poterit sine ipsa. Porro cupiditas atque
superbia in tantum unum est malum, ut nec sine
superbia possit inveniri cupiditas. Non enim primus
homo ederet de ligno prohibito, nisi concupisceret;
nec desereretur a Domino, nisi prius ipse desereret.
De superbia dicit Augustinus: « Vitanda nobis est
superbia, quae et angelos novit decipere, et homines
dissipare. » Hieronymus: « Vir superbus non decorabitur,
nec voluntatem suam perficiet. » Ambrosius:
« Superbia ex angelis daemones fecit, humilitas

autem homines sanctis angelis similes reddit. »
De inani gloria, id est, vana, quae Graece dicitur κενοδοξία,
nascitur inobedientia, hypocrisis, contentiones,
pertinaciae, discordiae et novitatum praesumptiones.
Et enim vanitas inflata appetitio dignitatum,
dulcis miseris, amara perfectis, cui serviunt
tumidi, sub qua jacent elati, tamque eos ardor humanae
laudis inflammat, ut laboriosa opera, quae populus
admiretur, et quibus fama diffunditur, sine
labore suscipiant, et libenter exerceant: unde est
quod jejunare, abstinere, vigilare, Ecclesiam frequentare,
vel psallere, cum haec omnia sine labore
non faciunt, etiam cum delectatione faciunt, ut ab
hominibus, quibus placere, non Deo, desiderant, videantur:
unde Veritas: Amen dico vobis, receperunt

mercedem suam [(Matth. VI, 2)]
.
De invidia sive invido, qui ab invidendo alterius
felicitati dicitur, nascitur odium, susurratio, detractio,
exsultatio in adversis proximi, afflictio autem
in prosperis. De hac Apostolus comminatur,
dicens: Qui odit fratrem suum, homicida est: et qui
invidet, in tenebris est, et in tenebris ambulat [(I Joan.
III, 15; II, 11)]
. Unde nihil infelicius potest esse invido,
qui alienis torquetur bonis: invidia enim sensum
mordet, pectus urit, mentem afficit; et qui invidet,
similis est diabolo, qui per invidiam hominem
de paradiso ejecit.
De ira longa, quae ab indignatione dicitur, a qua
et iracundia, eo quod accenso sanguine, in furorem
compellitur, nascuntur rixae, tumor mentis, contumeliae,

clamor, indignatio, blasphemiae. De ipsa enim
dicit Scriptura: Ira in sinu stulti requiescit [(Eccl. VII,
10)]
. Et alibi: Ira enim viri justitiam Dei non operatur [(Jac. I, 20)]
.
Et in psalmo de quotidiana ira: Irascimini, et nolite peccare
[(Psal. IV, 5)]
. Et Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram [(Ephes. IV, 26)]
,
et alibi: Illa enim ira mala est, quae
mentem turbat, ut rectum consilium perdat.
De tristitia, quae oritur ex ira, nascitur malitia,
rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta,
vagatio mentis erga illicita. Et sciendum quia
inter tristitiam et moestitiam hoc interest: moestitia,
cordis est; tristitia, vultus: moestum enim vel
inertem dicimus animum; tristis enim facie, ita

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.