PL 101, col. 1194
De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
dignoscitur, abjecto vultu, pallido aspectu, turbidis
oculis, turbato vultu. De hac tristitia dicit Apostolus: Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam
in salutem stabilem operatur: saeculi autem
tristitia mortem operatur
[(II Cor. VII, 10)]
. Alibique: Tristitiam non des animae tuae.
Isidorus: « Vis nunquam
esse tristis? bene vive: secreta conscientia
tristitiam leniter sustinet. »
472 De avaritia (quae Graece dicitur philargyria,
id est, amor pecuniae, ab aviditate dicta, unde avarus,
quasi avidus auri, qui nunquam opibus expletur)
nascitur proditio, fraus, fallacia, perjurium, inquietudo,
violentia, et contra misericordiam obduratio
cordis. De hac dicit Apostolus: Neque avari, neque
rapaces regnum Dei possidebunt [(I Cor. VI, 10)]
. Et
Salomon: Avarus non implebitur pecuniis [(Eccl. V, 9)]
.
Et idem: Avaro autem nihil est scelestius: nihilque
iniquius quam amare pecuniam [(Eccli. X, 9)]
. Et iterum: Cum enim morietur homo, haereditabit serpentes
et bestias et vermes
[(Ibid., v. 13)]
. Hoc vero vitium
vincitur in largitione pauperum, in visitatione infirmorum,
in tegumento nudorum, et in reddendo quod
injuste ablatum est, et in fletu ac lacrymis cum contritione
cordis, sicut Dominus dicit: Si vis perfectus
esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus [(Matth. XIX, 21)]
.
De ventris ingluvie, quae Graece dicitur gastrimargia,
id est, horrida voracitas atque gulositas, quae a
gula dicitur, nascitur inepta laetitia, scurrilitas, immunditia,
stultiloquium, multiloquium, hebetudo
sensus circa intelligentiam, et est vitium spiritale.
De hoc scriptum est: Qui continet ventrem suum,
minuit vitia: abundantia autem escarum, nutrit desideria
mala. Multae escae nutriunt ventrem fornicationis.
Et Apostolus: Non in comessationibus et ebrietatibus [(Rom. XIII, 13)]
.
Et quia primus homo vitio gulae
cecidit, necesse est, ut per abstinentiam resurgamus.
Laeta caro traxit nos ad peccatum, afflicta reducat
ad veniam.
De luxuria, quae a luxu nomen accepit, et est immunditia
corporalis, unde et luxuriosus, quasi solutus
et corruptor dicitur, nascitur caecitas mentis,
inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui,
odium Dei, afflatus praesentis saeculi, horror autem
vel desperatio futurorum. Est autem vitium corporale.
De ipso dicit Apostolus: Fugite fornicationem [(I Cor. VI, 18)]
.
Et idem: Fornicatores et adulteros
judicabit Dominus [(Hebr. XIII, 4)]
. Hieronymus: « Vae
illi qui tunc habuerit terminum luxuriae quando et
vitae. » Diabolus per superbiam et fornicationem omni
hominum generi dominatur. Omnibus peccatis fornicatio
major est; melius mori quam fornicari: libido
in infernum hominem mergit: et sciendum, quia
fornicatores, libidinosi, Sodomitae, adulteri, incestuosi,
constupratores, raptores, molles, masculorum
concubitores, immundi, pollutores, impudici,
generaliter luxuriosi nominantur. Unde fornicatio
dicitur amor legitimo connubio solutus, et vaga explendae
libidinis consectandae licentia. De qua scriptum