PL 101, col. 1196
De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
veneratur. Susurro, de sono locutionis appellatur
id est, qui libenter inutilia audit. Unde Scriptura: Non sis susurro
[(Eccli. V, 16)]
. Malefici et venefici
dicuntur, qui causa mortis venenum parant, et artificiose
multa mala componunt. Maledici, linguosi,
sive litigiosi, sortilegi, et divini sive fanatici conjectores,
qui sub nomen fictae religionis, per quasdam
(quas sortes sanctorum vocant) divinationes et scientiam
profitentur. Arioli sive aruspices proprie sunt,
qui circa aras idolorum nefarias preces emittunt.
Augures, qui auguria et volatus atque voces avium
intendunt. Auspicia enim ultro veniunt. Fatuus est,
qui quod fatur non intelligit, neque quod alii dicunt,
et dicitur excors. De quo in Evangelio: Qui dixerit
fatue [(Matth. V, 22)]
. Genus enim convicii est. Racha,
473
inanis et vacuus, sive absque cerebro. Est enim
genus despectionis sive irae. Unde in Evangelio: Qui
dixerit fratri suo racha [(Matth. V, 22)]
. Hoc est proverbium
provinciale. Ecce vitia breviter digesta, per quae
humanum genus a diabolo quotidie impugnatur.
De caetero sciant sacerdotes Christi, quia quotiescunque
ad poenitentiam Christiani accedunt, jejunandum
est prius cum eis, pro eorum erratibus, ut
non dicatur eis quod sacerdotibus Judaeorum dictum
est a Domino: Vae vobis legis peritis, quia aggravatis
homines, imponentes super humeros eorum onera
gravia, ipsi autem digito vestro non tangitis sarcinas
eorum [(Luc. XI, 46)]
. Nemo enim potest jacentem
sub onere sublevare, nisi inclinaverit se, et porrigat
ei manum. Neque ullus medicorum vulnera infirmantium
potest curare, nisi fetoribus particeps fuerit.
Ita quoque sacerdos vel pontifex curare vulnera
non potest, nisi praestante sollicitudine et oratione:
et quoties dederis consilium peccanti, simul quoque
da illi poenitentiam statim, quantum debeat jejunare,
et redimere peccata sua, ne forte obliviscaris, quantum
eum oporteat abstinere; tibi enim necesse est,
ut iterum ab eo exquiras peccata, quia ille forsitan
erubescit iterum peccata sua confiteri. Non enim
omnes clerici aut ullus laicus hanc scripturam usurpare
aut legere debent, nisi soli illi quibus necesse
est; hoc sunt episcopi vel presbyteri, quibus claves
regni coelestis traditae sunt, si nec judicia ista alius
usurpare debet. Si autem necessitas evenerit, et
presbyter non fuerit praesens, diaconus suscipiat
poenitentiam, ac det sanctam communionem.
Denique sacerdos hac auctoritate imbutus sive
compunctus, suscipiens poenitentem, si laicus est,
dimisso baculo: quisquis vero ille est, sive laicus,
sive clericus, sive monachus, suppliciter se inclinet
ante sacerdotem. Tunc sacerdos dicit hanc orationem: Domine Deus omnipotens, propitius esto mihi
peccatori, ut condigne possim tibi gratias agere,
et reliqua.
Deinde jubeat eum sacerdos sedere contra se,
et colloqui cum eo de supradictis vitiis, sive exhortationibus
divinis, ne forte pro verecundia aut ignavia,
sive oblivione aliquid putridum in corde remaneat,