PL 101, col. 1197
De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
per quod iterum diabolus eum ad vomitum
peccati reducat. Consideret etiam sexum, aetatem,
conditionem, statum, personam, et secundum hoc,
ut sibi visum fuerit, singula quaeque dijudicet, id est,
aliquos a cibis abstinendo, alios eleemosynas dando,
nonnullos saepius flectendo genua, sive in cruce
stando, aut aliquid aliud hujusmodi, quod ad animae
salutem pertinet. Non omnibus vero una eademque
discretio sit, unicuique horum, hoc est, inter divitem
et pauperem, liberum et servum, inter infantem
et puerum, juvenem et adolescentem, aetate senem,
hebetem et stultum, scientem et ignarum, laicum et
clericum, monachum et episcopum, presbyterum
et diaconum, subdiaconum et lectorem, in gradu,
in conjugio vel sine conjugio, inter virginem et
feminam, inter canonicam et sanctimonialem, inter
debiles et infirmos, inter sanos et aegros. De
qualitate etiam peccatorum hominum, inter continentem
et incontinentem, utrum voluntate vel casu,
vel in abscondito: quali compunctione emendet, necessitate
et voluntate; loca et tempora discernat.
Attendat etiam sacerdos, ut salvi sint omnes, et non
pusillanimes, quia potentes potenter tormenta patientur.
Item Jesus filius Sirach: In judicando esto
misericors, pupillis ut pater, et pro viro matri illorum [(Eccli. IV, 10)]
.
Et Jacobus: Judicium sine misericordia
erit illi qui non fecit misericordiam [(Jac. II,
13)]
. Superexaltet autem misericordia judicium, ut
idem consequatur, ut sanctus Benedictus. Qui veram
poenitentiam faciunt, agant in jejunio et fletu, in
eleemosynis et orationibus, et perpetrata iterum
non faciant: et si faciant, tamen non perseverent
in eis, quia Dominus dixit: Malum cogitastis, ignovi,
malum dixistis, ignovi; malum fecistis, ignovi;
perseverare in malo non ignosco. Ergo qui perseverant
in malo, non ignoscet, et sic judica justum judicium
secundum canones, ut alii timorem habeant.
Neque hoc omittendum est, quia propter ista
peccata affligimur flagellis temporalibus: inde suscitantur
bella, incursiones paganorum, captivitates,
pestilentiae, fames, aegritudines, mortalitates hominum
atque animalium, morbi, incommoditates,
aeris siccitates, inundationes, pluviarum tempestates,
tonitrua atque fulgura noxia, inclementia frigoris,
vehementia ardoris, reges iniqui, potentes seu
judices pessimi, bestiae nocuae et horum similia.
Propter ista etiam emendanda, promulgantur leges,
decernunt justa, proponunt supplicia, vincula, torturas,
flagella, exsilia, amputationes membrorum,
amissiones rerum, mortes diversi generis, et auferri
nequeunt de mundo. Fit etiam ecclesiasticus vigor,
correptio, excommunicatio, de ecclesia exclusio,
leges poenitentiae, anathematizatio: constituuntur
judices, insistunt officia, mittuntur ultores, ut haec
corrigantur, et auferri non possunt de Ecclesia. His
vero peccatis semper manentibus, heu, proh dolor!
tam securi pergimus ad tenebras exteriores, quasi
ibi nobis cubicula exstruantur, deliciae praeparentur,
ministri procurentur, thesauri congerantur, ornamenta