PL 101, col. 1198

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

multiplicentur, cum Scriptura dicat: Quodcunque
potest manus tua facere, instanter operare:
quia nec opus, nec ratio, nec sapientia erit apud inferos,
quo tu properas [(Eccle. IX, 10)]
. Contra ista
omnia suscipiendum est bellum, et acriter gerendum,
ne ad damnabilia peccata perducamur.
Post ista omnia scrutata et poenitentem corroboratum,
interrogat eum sacerdos, dicens: Credis in
Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum? Respondeat
poenitens, Credo.--Credis quia istae tres
personae, quas modo dixi, Pater et Filius et Spiritus
sanctus, unus Deus sit? Respondeat, Credo.--Credis
quia in hac ipsa carne, in qua modo es, resurgere habes,
et recipere sive bonum sive malum, prout gesseris?--Credo.--Vis
dimittere illis qui in te peccaverunt

omnia, ut et tibi Deus dimittat peccata tua,
ipso dicente: Si non dimiseritis hominibus peccata
eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata
vestra [(Matth. VI, 15)]
? Si vult dimittere, suscipias
ejus confessionem, et indices ei poenitentiam: si non
vult, non suscipias ejus confessionem. Volens vero
dimittere omnia his qui in se peccaverunt, confiteatur
omnia peccata sua quae recordari potest.
Praecavendum est tamen sacerdoti de supradictis
vitiis, 474 ut ei exhortationis gratia ad memoriam
reducat, ne quid adversante diabolo, occultum remaneat.
Quo facto, fixis genibus in terram, et super
ipsa innixus stans, suppliciter tensis manibus,
blando ac flebili vultu respiciens sacerdotem, dicat
his verbis: Multa quidem et innumerabilia sunt alia

peccata mea, quae recordari nequeo, in factis, in
dictis et cogitationibus, pro quibus omnibus misera
mens mea compungitur, et acri interdum poenitentia
cruciatur, ideoque consilium, imo judicium tuum,
qui sequester ac medius inter Deum et peccatorem
hominem ordinatus es, supplex deprecor, et ut pro
eisdem peccatis meis intercessor existas, humiliter
imploro. Quo perdicto totum se in terram prosternat,
gemitus atque suspiria vel lacrymas, prout
Deus dederit, ab intimo cordis producat. Sacerdos
vero patiatur eum aliquantisper jacere prostratum,
juxta quod viderit eum divina inspiratione compunctum.
Deinde jubeat eum sacerdos surgere, et
cum steterit super pedes suos, cum tremore et humilitate
praestoletur judicium sacerdotis, et indicat

ei sacerdos abstinentiam sive observantiam, perpendens
subtiliter personae qualitatem, modum culpae,
intentionem animi, et corporis valetudinem vel imbecillitatem.
Percepta autem sententia sacerdotis,
iterum prosternet se sacerdotis pedibus, ejus petens
pro se orationem fieri, ut suggerat ei divina visitatio
virtutem constanter observandi quae illi injuncta
sunt, et ita reverenter sacerdotis judicio obtemperare,
acsi ab ipso divinae majestatis ore opportuna
salutis suae medicamenta suscepisset.
Quapropter oportet ad poenitentiam accedere cum
omni fiducia, et ex fide credere indubitanter, poenitentia
aboleri posse peccata, etiamsi in ultimo vitae
spiritu commissa poeniteat, et publica lamentatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.