PL 101, col. 1246

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

sed circumstarent [ Amal., curvi starent]. Diaconus
portat evangelium in sinistro brachio, per quod significatur
temporalis vita, ubi praedicari Evangelium
necesse est. Duo cerei, qui portantur ante evangelium,
legem et prophetas designant praecessisse adventum
Christi: thuribulum, opinionem virtutum
de Christo procedentem. Cantores, more Levitarum,
qui omnia necessaria tabernaculi providebant, quaerunt
aquam ad fontem, et servant eam coopertam,
usque ad tempus sacrificii, et sic eam mundam offerunt.
Sixtus papa constituit adjectionem illam
primaevo hymno, id est, Sanctus, Sanctus, Sanctus,
etc. Augustinus in libro de Civitate Dei VIII:
« Sacrificium ergo visibile, invisibilis sacrificii sacramentum,
id est, sacrum signum est. » Ab his personis

dantur oscula mutuo in Ecclesia, quae nullius
titillationem libidinosae suggestionis cogunt excitare.
Sergius papa constituit, ut tempore confractionis
Dominici corporis, Agnus Dei, a clero et populo decantetur.
Triforme est corpus Christi, eorum scilicet
qui gustaverunt mortem, et morituri sunt. Primum
scilicet sanctum et immaculatum, quod sumptum
est ex Maria. Alterum, quod ambulat in terra. Tertium
quod jacet in sepulcris. Per particulam oblatae
missae in calicem, ostenditur corpus Christi, quod jam
surrexit a mortuis. Per comestam a sacerdote vel
populo, ambulans adhuc super terram. Per relictam
in altari usque ad finem missae, jacens in sepulcris
usque ad finem saeculi.
CAPUT XL. DE CELEBRATIONE MISSAE ET EJUS SIGNIFICATIONE.

Celebratio missae, in commemorationem passionis
Christi peragitur. Sic enim ipse praecepit apostolis,
tradens eis corpus et sanguinem suum: Hoc facite
in meam commemorationem [(Luc. XXI, 19)]
, hoc est,
in memoriam passionis meae. Tanquam diceret,
quod pro vestra salute passus sum, ad memoriam
revocate, et pro vestra vestrorumque salute eadem
proferre curate. Hanc Petrus apostolus primus omnium
Antiochiae dicitur celebrasse. In qua tres tantummodo
orationes in initio fidei proferebantur,
incipientes ab eo loco, ubi dicitur: Hanc igitur oblationem.
Missa autem dicitur, quasi transmissa, vel

quasi transmissio, eo quod populus fidelis de suis
meritis non praesumens, preces et oblationes, quas
Deo omnipotenti offerre desiderat, per ministerium
et orationem sacerdotis ad Deum transmittat, quem
mediatorem inter se et illum esse cognoscit, confidens
per ejus orationem atque intercessionem a malis
omnibus liberari, atque creatori suo reconciliari
et in omnibus corroborari. Vel missa, ut Isidorus
dicit, dicta est ab emittendo. Tempore enim quo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.