PL 101, col. 15

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

ait: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt
omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum [(Rom. XI, 36)]
.
[In mss. hic est initium cap. 3.] Teneamus igitur
firmissime Patrem et Filium et Spiritum sanctum
unum esse naturaliter Deum: neque tamen ipsum
Patrem esse qui Filius est, nec Filium ipsum esse
qui Pater est, nec Spiritum sanctum ipsum esse qui
Pater aut Filius est. Una est enim Patris et Filii et
Spiritus sancti essentia. In qua non est aliud Pater,
aliud Filius, aliud Spiritus sanctus; quamvis personaliter
sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus.
Quod nobis maxime in ipso sanctarum Scripturarum
demonstratur initio, ubi Deus dicit: Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram [(Gen. I, 26)]
.
Cum enim singulari numero dixit imaginem,

ostendit unam naturam esse, ad cujus imaginem
homo fieret; cum vero dicit pluraliter nostram,
ostendit Deum, ad cujus imaginem homo fiebat, non
unam esse personam. Si enim illa una essentia Patris
et Filii et Spiritus sancti una esset persona, non
diceretur ad imaginem nostram, sed ad imaginem
meam; nec dixisset faciamus; sed, faciam. Si vero
in illis tribus personis tres essent intelligendae, vel
credendae substantiae, non diceretur, ad imaginem
nostram, sed, ad imagines nostras. Sed ad unam imaginem
unius Dei, homo factus dicitur, ut una sanctae
Trinitatis essentialiter divinitas intimetur. Hanc
quoque Trinitatem 708 personarum, atque unitatem
naturae, propheta Isaias revelatam sibi non tacuit,
cum se dicit Seraphim vidisse clamantia: Sanctus,

Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth [(Isai. VI)]
:
ubi prorsus in eo, quod dicitur tertio, Sanctus, personarum
Trinitatem; in eo vero, quod semel dicitur, Dominus Deus Sabaoth,
divinae naturae cognoscimus
unitatem. Plane absque omni dubitatione credendum
est Patrem et Filium et Spiritum sanctum
unum esse Dominum [ Al., Deum], omnipotentem,
aeternum, incommutabilem. Et singulus horum Deus;
et simul omnes unus Deus, et singulus quisque horum
plena, et perfecta, et aeterna substantia [et simul
omnes una substantia]. Quia quidquid est Pater
quo [ Al., quod, et ita porro ] Deus est, quo substantia
est, quo aeternitas est, hoc Filius, hoc Spiritus
sanctus est. Ita etiam et Filius, eo quod Deus est,
quo substantia est, quo aeternitas est, [hoc Pater

est], hoc Spiritus sanctus est. Et quidquid Spiritus
sanctus est, eo quo Deus est, quo substantia
est, quo aeternitas est, hoc Pater est et Filius, una
in tribus divinitas, una essentia, una omnipotentia,
et quidquid substantialiter de Deo dici potest. Si
forte de solo Patre interrogatus fueris, quid sit Pater?
responde, Deus. Interrogatus de Filio, responde,
Deus. Interrogatus de Spiritu sancto, responde,
Deus. Si interrogatus fueris simul de Patre, et Filio,
et Spiritu sancto, non deos, sed Deum responde,
unum, omnipotentem, incommutabilem.
CAPUT III [(IN EDIT. CAP. IV; IN MSS. V)] . Quod quaedam de Deo substantialiter, quaedam relative dicuntur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.