PL 101, col. 16
De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne
Sciendum est quod quaedam de Deo substantialiter
dicuntur, ut est, Deus magnus, omnipotens, [et] quidquid ad se
dicitur, id est, substantiam divinitatis significans.
Quaedam itaque relative dicuntur, ut Pater
ad Filium, et Filius ad Patrem, et Spiritus sanctus
relative ad Patrem et Filium. Ad se autem sive
Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus Deus [substantialiter]
dicitur. Itaque Pater eo, quo [ Al., quod]
Deus est, hoc ipso substantia est. Quia ejusdem substantiae
Filius [et Spiritus sanctus], procul dubio, et
Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus. At vero Deus
eo quo [ Al., quod] Pater est, relative dicitur, quia
non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium.
Non sic dicimus Filium Patrem esse, quomodo dicimus
Filium Deum esse; nec ita dicimus Patrem Filium
esse, sicut dicimus Deum esse, quia Deus substantialiter
dicitur; Pater, et Filius, et Spiritus sanctus
relative dicuntur.
CAPUT IV [(IN EDIT. CAP. V; IN MSS. VI)] . Quod Spiritus sanctus relative dicitur ad Patrem et Filium: [ sed non eodem modo, quo inter se Pater et Filius ].
Prorsus et Spiritus sanctus relative dicitur ad Patrem
et Filium, sed non eodem modo quo inter se
Pater et Filius. Sicut enim relative Pater et Filius
dicuntur, ita et Spiritus sanctus ad Patrem et Filium
quodammodo relative dicitur, quia Patris et Filii
Spiritus est. Sed ipsa relatio Spiritus sancti non ita
reciproca ratione converti poterit, sicut Pater et Filius.
Nam Pater Filii pater dicitur, et Filius Patris
filius dicitur. Spiritus vero sanctus uniformiter dicitur
ad Patrem et Filium, quia Patris et Filii Spiritus
est. Dicimus enim Spiritum sanctum, Spiritum Patris:
sed non vicissim dicimus, Patrem Spiritus
sancti, ne filius ejus intelligatur Spiritus sanctus.
Item dicimus Spiritum sanctum, Spiritum Filii: sed
non dicimus, Filium Spiritus sancti, ne Pater ejus
intelligatur Spiritus sanctus. Dicitur et idem Spiritus
[sanctus] donum Dei, quia Deus donator doni sui
est. In quibus nominibus circumferri potest vicissim
relationis regula, ut si dicamus: donator doni et
donum donatoris. Quia in his vocabulis potuit inveniri
usitata huic categoriae, quae dicitur, ad aliquid,
circumlatio.
709 CAPUT V [(EDIT. CAP. VI; IN MSS. VII)] . Quod Spiritus sanctus communis est Patris et Filii Spiritus.
Ergo hoc donum Dei, id est, Spiritus sanctus, qui
de Patre et Filio aequaliter procedit, ineffabilis quaedam
Patris Filiique communio est. Et ideo fortasse
sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio
convenire; nam hoc ipse proprie dicitur,