PL 101, col. 17

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

quod illi communiter dicuntur, quia et Pater Spiritus,
et Filius Spiritus; et Pater sanctus, et Filius
sanctus, recte dicitur. Ergo ut nominibus junctis,
quae separatim utrique personae conveniunt, utriusque
communio proprie significetur, vocatur Spiritus
sanctus, qui est tertia in sancta Trinitate persona,
Patri et Filio per omnia aequalis, coaeternus et consubstantialis.
Et haec Trinitas unus est Deus, solus,
bonus, magnus, aeternus, omnipotens. Ipse sibi unitas,
deitas, magnitudo, bonitas, omnipotentia, et
quidquid ad se substantialiter dicitur. Non ita in
relativis vocabulis intelligendum est vel dicendum;
quia dici non potest, Pater sibi Pater, vel Filius sibi
Filius, vel Spiritus sanctus sibi Spiritus sanctus; sed
haec relativa vocabula ad aliam procul dubio personam

referri debent.
CAPUT VI [(EDIT CAP. VII; IN MS. VIII)] . Quid de Patre et Filio secundum substantiam, vel secundum relationem dici debeat?
Quidquid ergo ad se dicuntur Pater et Filius, non
dicitur alter sine altero, id est, quidquid dicuntur
quod substantiam eorum ostendat, ambo simul dicuntur.
Si haec ita sunt, jam ergo nec Pater est Deus
sine Filio, nec Filius Deus sine Patre, id est, non
ita dicitur Pater Deus, quasi Filius non sit Deus;
nec Filius ita dicitur Deus, quasi Pater non sit Deus;
sed ambo simul Deus, etiam et unus Deus. Quocirca
quidquid secundum substantiam, vel aeternitatem de
eis dici potest, ambo simul sunt; quamvis de Filio

dicatur Deus de Deo, lumen de lumine, ambo simul
Deus, ambo simul lumen: sed non Pater Deus de
Deo, nec lumen de lumine, sed Filius Deus de Deo,
et lumen de lumine. Ambo tamen simul, et semper
simul [ Al., sunt] unus Deus et unum lumen. Sic
etiam et de aliis appellationibus quae secundum substantiam
dicuntur, id est, quod simul ambo sunt,
dici debet, ut omnipotens, magnus, bonus, aeternus
et caetera quae ad se dicuntur. Quod si ita est, hoc
solum de eis dici non potest: illud de illo, quod
simul ambo sunt; sicut Verbum de Verbo dici non
potest, quia non simul ambo Verbum, sed solus
Filius; nec imago de imagine, quia non simul ambo
imago, sed solus Filius imago; nec Filius de Filio,
quia non simul ambo Filius; nec Pater de Patre,

quia non simul ambo Pater [et ideo quod Evangelista
ait: Et verbum erat apud Deum; multum est, ut sic
intelligatur; Verbum, quod solus est Filius, erat
apud Deum, quod non [( Ms. Vind., non quod)] solus
est Pater], sed Pater et Filius simul Deus. In quo
perfecte intelligitur, quod non praecessit genitor illud
quod genuit; et quod ipse in Evangelio ait: Ego et
Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
. Unum sumus, ait,
id est, quod ille, hoc et ego secundum essentiam,
non secundum relativum [ Al., relationem]. Quod dicimus
lumen de lumine, non duo lumina intelligenda
sunt, vel separatio luminis; sed ita intelligendum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.