PL 101, col. 21

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

Deus ergo per immensitatem naturae suae totam
creaturam suam et implet et continet; ac per hoc totum,
quidquid est, implet Pater, totum Filius, totum
Spiritus sanctus. Quapropter [ Mss., Quia Pater] et
Filius et Spiritus sanctus naturaliter unus est Deus.
Inseparabilis igitur naturae unitas non potest separabiles
habere personas. Haec vero summae Trinitatis
atque individuae unitatis natura, quae sola est ubique
tota, sicut ubique inseparabilem habet unitatem naturae
vel operis, sic separationem non potest recipere
personarum. Nominantur quidem illae personae aliquando
singulae; sed ita se voluit ipsa Deus Trinitas

inseparabilem ostendere in personis, ut nullum ibi
nomen sit in qualibet persona, quod ad aliam secundum
relationis regulam non referretur [ Al., non referatur],
sicut Pater ad Filium, vel Filius ad Patrem,
vel Spiritus sanctus ad Patrem et Filium verissime
refertur. Ea vero nomina quae substantiam, vel potentiam,
vel essentiam Dei significant, vel quidquid
proprie ad se dicitur Deus, omnibus personis aequaliter
conveniunt, ut Deus magnus, bonus, aeternus,
omnipotens, et omnia quae naturaliter de Deo dicuntur.
Non est igitur aliquod naturae nomen [ Al., non
potest igitur dici], quod sic Patri convenire possit, ut
aut Filio aut Spiritui sancto [aequaliter] convenire
nequeat. Dicitur enim Pater naturaliter Deus, sed
naturaliter est Deus et Filius, naturaliter est Deus et

Spiritus sanctus. Nec tamen tres dii, sed unus naturaliter
Deus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.
Idcirco inseparabilis est sancta Trinitas in personis
sensu intelligenda, quamvis in voce separabilia [ Al.,
inseparabilia] habeat nomina, quia pluralem numerum
in naturae nominibus nullatenus recipit. In hoc
ostenditur personas non posse dividi in sancta Trinitate,
quia cujuslibet personae nomen semper ad alteram
respicit personam. Si Patrem dicis, Filium
ostendis; si Filium nominas, Patrem praedicas; si
Spiritum sanctum appellas, alicujus esse Spiritum
necesse est intelligas, id est, Patris et Filii. Et hoc
regulariter tenere debemus quod omnia naturae [divinae]
nomina vel essentiae, sicut in una persona singulariter,
sic etiam in tribus semper singulari numero

dici debere. Si quis vero minus in talibus exercitatus
[est] mysteriis summae Trinitatis, votis agat apud
Deum ut intelligat quae Dei sunt, non mecum conqueretur
[ Al., querelis] quod ea scripsi quae in sanctorum
dictis doctorum legebam.
CAPUT XIV [(EDIT. CAP. XV; IN MSS. XVI)] . Quid sit inter ingenitum et Patrem, et quod Filius solus sit genitus, Spiritus sanctus nec ingenitus, nec genitus.
Sciendum est quod non per omnia idem est Patrem
dicere et ingenitum; quia etsi Filium non genuisset,
nihil prohiberet eum dici ingenitum: quia dum dicitur
ingenitus, non quid sit, sed quid non sit ille,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.