PL 101, col. 22

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

de quo dicis ingenitus, significatur. Pater itaque
secundum affirmationem; ingenitus secundum 713
negationem dicitur. Negatur itaque genitum esse
eum, de quo hic [ Al., hoc] dicitur; nec tamen aliquid
eum genuisse significatur, dum dicitur ingenitus.
Patrem itaque dum dicimus, significamus Filium
eum genuisse, quia Filius proprie ideo genitus dicitur,
quia Patrem habet qui eum genuit. Sed non [est]
inter Patrem et Filium divisio vel scissio, quia alter
in altero est, sicut in Evangelio legimus ipsum Dominum
dicentem: Ego in Patre, et Pater in me [(Joan. XIV, 10)]
.
Unus ab uno genitus, perfectus a
perfecto, plenitudo divinitatis in utroque, nil differens
alter ab altero, quia vita a vivente [ Al., a vita]
est, Filius a Patre; sicut ipse ait: Sicut Pater habet

vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in
semetipso [(Joan. V, 26)]
; id est, talem genuit Filium,
qui vitam haberet in semetipso. Spiritus siquidem
sanctus nec ingenitus, nec genitus alicubi dicitur:
ne si ingenitus diceretur sicut Pater, duo Patres in
sancta Trinitate intelligerentur; aut si genitus diceretur
sicut Filius, duo itidem Filii in eadem aestimarentur
esse sancta Trinitate; sed tantummodo
procedere de Patre et Filio, salva fide dicendus est.
Qui tamen non de Patre procedit in Filium, et de
Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sicut
quidam male intelligentes credendum esse putabant:
sed simul de utroque procedit, quia Pater talem genuit
Filium, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque
procedat Spiritus sanctus.
CAPUT XV [(EDIT. CAP. XVI; IN MSS. XVII)] . Quomodo intelligendae sint locutiones praedicamentorum de Deo.

Decem sunt genera humanae locutionis, quibus
homines suos sensus solent inter se conferre: non
de illis dico quas grammatici partes orationis vocant;
sed de illis quas philosophi Graece categorias;
Latine praedicamenta appellare solent. Quae quidem
ab eis sic nominantur: Substantia, quantitas, qualitas,
ad aliquid, quod genus locutionis relativum dicitur:
item habitus, situs, tempus, locus, facere, pati.
Hae sunt igitur causae locutionis nostrae. Aut enim
de substantia cujuslibet rei loquimur; vel de quantitate,
id est, magnitudine; aut etiam de qualitate,
in quo genere locutionis bonos dicimus qui boni

sunt; aut vero ad aliquid, id est, dum personae quaelibet
inter se conferuntur, ut dominus non dicitur,
nisi servus intelligatur, nec iterum servus, nisi respiciat
ad dominum; item de habitu animi, vel corporis;
aut de situ, in quo consideratur stare, sedere,
jacere; de loco et tempore, id est, quid, in quo
loco, vel tempore fiat; item quis quid faciat, vel
quid patiatur, saepe loquela nostra ostendit. His
ergo omnibus modis solet sancta Scriptura de Deo
loqui, sed aliter proprie, aliter translative, aliter relative.
Proprie Deus dicitur substantia una, summa
et ineffabilis, quae semper idem est quod est; qua
[ Al., cui] nihil accidens vel recidens inesse poterit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.