PL 101, col. 232

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

narrantibus nostrae societatis fratribus, eumdem
Elipandum sicut dignitate, ita etiam perfidiae malo
primum esse partibus in illis agnovi; quapropter, si
quidem pacifica charitate, direxi ei exhortatorias litteras,
desiderans consulere senectuti illius, et in
viam catholicae veritatis fraterna dilectione et humili
admonitione revocare virum, longaeva gravem
aetate et religiosae vitae multo tempore famosum.
Sed ille, dum accepisset [ Cod. Vat., audisset] meae
devotionis litterulas, mox iracundiae flammis incanduit,
totamque animi sui intentionem colligens in
iram, nec eo pietatis intuitu apices aspexit meos,
quo me Christum testor, illi dirigere scio; sed mox
in maledictionis verba prosiluit, totumque se armavit
in suae sectae defensionem, nobisque litteris demandare

curavit, quid sentiret, quid suos discipulos
credere doceret, me falsarium clamans, atque
per vices haereticum, 861 per vices subversorem,
nec non et persecutorem Christianorum reputans:
nullumque propemodum maledictionis genus vel
perfidiae dimisit, quod nostro non inureret nomini,
ostendens seipsum quid esset, et quam impatienter
toleraret, si aliquis impietatis suae errori contraire
tentaret; multa colligens testimonia, ex sanctarum
serie Scripturarum, multasque catholicorum sententias
doctorum deduxit in medium, quae pene omnia
pravissima interpretatione maculare non timuit.
Quibus illius vesaniae litterulis brevi sermone duobus
libellis respondere curavi, evacuans veracissimis
sanctorum Patrum sensibus omnes illius assertiones

atque interpretationes pravissimas. Illis quoque
duobus libellis alios duos adjunxi, plano sermone
catholicae fidei de Christo Deo veritatem testantes,
atque sanctorum Patrum testimoniis abundantissime
confirmantes, quorum lectione pietatem vestram
congaudere arbitror; quia totum illud opus
vestro gaudebam dicare nomini, vobisque primo
omnium direxi probandum atque corrigendum, judicio
vestrae auctoritatis atque sanctitatis tantummodo
contentus, nec in publicas aures easdem meae
devotionis litterulas procedere velim, nisi prius
vestrae auctoritatis censura examinentur, et fraternae
congregationis lectione confirmentur; satis
mihi aestimans illorum judicio examinari, quorum
dilectione singulariter me laborare elegi. Nec

maledictionibus illius maledictiones opposui, quasi
meas vindicans injurias, sed ut veritatis testificatio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.