PL 101, col. 231

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

Dominis in Christi charitate venerabilibus atque dilectissimis
Laidrado episcopo Lugdunensi, et Nefridio
episcopo Narbonensi, et Benedicto abbati, simulque
sanctissimis nobisque valde honorabilibus Gothiae
provinciae partibus episcopis, abbatibus, et fratribus,
humillimus sanctae Ecclesiae filius Albinus
salutem.
Scio me debitorem esse in officio sanctae charitatis
omnibus piae matris Ecclesiae filiis, in praedicando,
vel defendendo catholicae fidei veritatem:

quod opto, tam efficaciter divina donante gratia
perficere valeam [ Quercet., vel eam] quam libenter
huic piissimo labori meam succumbere devotionem
fateor. Maxime tamen vestrae sanctissimae dilectioni
in hac gratia meum sudare ingenium, secundum
largitoris indeficiens donum, ratum arbitror ne vicina
pestis Hispanici erroris aliquorum inter vos
mentes maculare valeat. Quae terra [olim], ut in
veteribus legitur historiis, tyrannorum ferax fuerat,
qui Romanum saepissime imperium lacerare solebant.
At nunc [ Cod. Vat., Et nunc] multo pejus sacratissimas
Christiani imperii aures quibusdam
schismaticae perversitatis novitatibus fatigare aggreditur,
veluti vestra inviolabilis fides et celeberrima
sanctitas optime novit, qui per divinae suffragia pietatis

hanc nebulosam impietatis sectam clara veritatis
luce pridem discutere studuistis, etiam et Deo
Christo donante coeptum praedicationis opus multa
ex parte perfecistis. Ad cujus piissime praedica ionis
venerabile opus, mandante glorioso principe et devotissimo
in omni bonitate Carolo rege, vos iterum
ituros esse audivimus. Quapropter paucorum arripui
laborem dierum in solatium sanctissimi itineris
vestri, quatenus haberetis in manibus cujusdam
epistolae, meo nomini directae ab Elipando Toletano
episcopo, pias et pernecessarias responsiones, ne
forte aliquorum ex ejusdem epistolae lectione mentes
maculentur, quia easdem audivimus litteras in aliorum
prius pervenire [ Leg. pervenisse] manus quam
nobis, cui missae sunt, redditae essent. Et haec causa

fuit cur mihi praefatus Pater suae incredulitatis chartulam
dirigere voluisset: nam ego aliquibus nobis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.