PL 101, col. 236

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

Igitur ab ipso Deo Dei Filio praedicata est in duobus
minutis pauperrimae viduae sanctissima devotio:
non ego duo minuta in templum Romano periturum
incendio defero, sed duo magna praecepta charitatis
in templum Dei vivi, animam scilicet sacerdotali dignitate
praerogativam [ Forte, et praerogativa praeditam]
offero. Nec fas est vilitatem [ Edit., utilitatem]
offerentis spernere, sed magnitudinem muneris considerare.
Tu enim es, sanctissime praesul, civitas
super montem posita, quae nullatenus abscondi potest,
cujus murus nequaquam debet insidiosis cuniculis
cujuslibet perfidiae alicubi perforari, sed firmissimo
catholicae fidei munimine ex omni parte circumdari,
ut inexpugnabilis undique ad salutem totius populi,
qui in te gaudet, et ad tui oris imperium respicit,

permaneat. Nec mihi est, Pater optime, tecum in
hac parvitatis meae chartula disceptatio sublimis, sed
supplicatio humilis, obnixe deprecans, ut apostolicam
doctrinam in catholica unitate et pace, tota mentis
intentione consequi studeas, et populo tibi commisso
sis signifer ad sempiternae beatitudinis prosperitatem.
Nec nova quaelibet nomina permittas paternis inseri
traditionibus; sed quidquid evangelica auctoritas, et
apostolica dignitas, et paterna sanctitas, et catholica
unitas tibi suadeat de Christo dicere, vel Christum
nominare, hoc placeat sanctitati tuae amare, praedicare
et credere: nec novum adoptionis nomen in
Christo, et ab initio apostolicae praedicationis mundo
inauditum, permittas sonari, vel legi, vel praedicari
Christianis auribus.

II.
Legimus enim in epistolis beati Felicis, viri
scilicet religiosae vitae praecipui et sanctitate spectabilis,
si catholicam fidem et ecclesiasticam unitatem,
sine qua nullus Deo placere potest, amare et praedicare
velit; dicit itaque, « propter assumptionem Christum
esse adoptivum: » minus considerans, non omnem
assumptionem 864 adoptionem esse, licet omnis
adoptio quaedam sit assumptio. Legitur [ Cod. Vat.,
Legimus] in Evangelio Petrum apostolum Christum
assumpsisse et increpasse [(Matth. XVI, 22)] ; nec fas
est ideo eum putare sibi in filium adoptasse, quia
assumpsisse eum dicitur. Item in Evangelio scriptum
est: Et assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem [(Matth. IV, 5)]
.
Vides, charissime et sanctissime
Pater, quam longe est assumptio in hoc loco ab

adoptione. Et si necesse est propter assumptionem
adoptivum esse Christum, cui personae est sanctae
Trinitatis adoptivus? Utique Filii: quia Filii persona
assumpsit hominem in utero virginali, et adunavit
sibi in unam personam, ut esset unus Filius Dei;
et si adoptivus est, itaque Filio est adoptivus, qui hominem
assumpsit: et est nepos Patris, et est quaternitas
magis quam Trinitas in Deo omnipotenti,
quia omnimodis [ Cod. Vat., omnis] adoptivus filius
et proprius Filius nullatenus unus esse possunt, ut
multorum librorum lectio probat. Assumpsit igitur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.