PL 101, col. 237

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

Dei Filius formam servi, non minuens formam Dei;
ita ut unus esset Filius Dei in duabus naturis, salva
utriusque naturae proprietate in unitate personae; ita
ut in duabus naturis unus sit Filius, unus Christus,
unus etiam et Deus. In sancta videlicet Trinitate
alius est in persona Pater, alius Filius, alius Spiritus
sanctus; non aliud in natura vel substantia, vel gloria,
vel essentia, vel aeternitate. In Christo vero
aliud est in divinitate, aliud in humanitate; non alius
vel alius, sed unus idemque verus Deus, verus homo,
una persona, unus Dei Filius, unus Christus; quod
multis testimoniis probari potest. Sed superfluum
est testimonio aeterni Patris aliquid addere, qui voce
divina dixit in baptismo Christi, vel in monte ubi
transfiguratus est Christus: Hic est Filius meus dilectus,

in quo mihi bene complacui [(Matth. XVII, 5)]
.
III.
Similiter invenimus in praefati Patris epistolis:
« Christum, qui ex Virgine natus est, verum non esse
Deum, sed nuncupativum; » quod omnino catholica
respuit fides: quia sicut unus esse non potest filius
proprius et filius adoptivus, ita nequaquam unus esse
potest verus Deus et nuncupativus Deus. Estne verus
Deus qui judicaturus est mundum? Et quis est qui judicaturus
est mundum? Vere omnino qui ex Virgine
natus est, ipsa Veritate attestante: Pater enim non
judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut
omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem.
Et paulo post: Sicut Pater habet vitam in semetipso,
sic et Filio dedit habere vitam in semetipso, et potestatem

dedit ei judicium facere, quia filius hominis
est [(Joan. V, 22 seq.)]
. Item beatus Paulus apostolus
dicit: Omnes nos oportet stare ante tribunal Christi [(II Cor. V, 8)]
.
Et in alio loco: Omnes enim stabimus
ante tribunal Dei [(Rom. XIV, 13)]
. Velim credas, sanctissime
Pater, ut qui eum nunc verum Deum negat,
etiam tunc verum Deum eum cognoscat et probet
[ Cod. Paris., probat] judicatus. Veritatis probatio
erit potestatis manifestatio. Quando [ Cod. Vat.,
Quomodo] non est verus Deus, de quo legimus in
Evangelio: Cum autem venerit Filius hominis in majestate
sua, et omnes angeli cum eo: tunc sedebit in
sede majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes
gentes [(Matth. XXV, 31)]
? De quo multo ante praedictum
est: Et adorent eum omnes angeli Dei (Psal.

XCVI, 8). Si Deus non est verus, cur adoratur ab
angelis? Et si Filius Dei non est verus, cur sedet in
dextera Dei Patris? Hunc ergo Christum et Psalmista
Deum esse testificatur [ Cod. Vat., testatur]: Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae [(Psal. XLVI, 6)]
.
Item: Deus noster manifeste [Cod.
Paris., manifestius] veniet, Deus noster non silebit:
ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus
tempestas valida. Advocavit coelum desursum, et terram
discernere populum suum [(Psal. XLIX, 3, 4)]
. De
quo etiam idem Psalmista paulo ante ait, ut discerneret
eum ab aliis qui dii dicuntur: Deus deorum
Dominus locutus est et vocavit terram. A solis ortu et
occasu, ex Sion species decoris ejus [(Ibid., I, 2)]
. De

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.