PL 101, col. 238

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

cujus praedicatione Propheta ait: De Sion exibit lex,
et verbum Domini de Jerusalem [(Isai. II, 3)]
.
IV.
Dicit quoque idem vir venerabilis Felix: « Quod
sit per omnia aequalis nobis, nisi tantummodo, quod
sine peccato natus est. » Quaedam inaequalitas est in
morte illius, et in nostra: mors autem [enim] illius
omnes nos redemit a morte aeterna: nullius autem
nostrum mors vel seipsum absque eo liberare poterit.
Item quaedam inaequalitas est, quod ille est verus
Deus et verus homo: nos tantum homines sumus
in peccatis nati, ejusque gratia salvati; non ex meritis
nostris, sed 865 ex illius miseratione. In multis
enim nobis similis est, sed in pluribus dissimilis.
Unde et in Psalmis dicitur de eo: Speciosus forma
prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis
[(Psal. XLIV, 3)] .
V.
Refert quoque, « eum baptismo indiguisse; »
volens, ut videtur, eum in baptismo adoptari in Filium,
sicut et nos. Quanta infidelitas sit hoc cuilibet
Christiano credere, nullus sanum sapiens ignorat.
Dominus itaque noster Jesus Christus solus sic potuit
nasci, ut secunda regeneratione non indiguisset;
ideo in baptismo Joannis certa dispensationis miseratione
baptizari voluit, quia in Joannis baptismo
non fuit regeneratio, sed quaedam praecursoria significatio
baptismi Christi, in quo solo baptismo per
Spiritum sanctum vera est remissio peccatorum credentibus,
ut in eo Spiritu renascamur, in quo ille
natus est ex virgine Maria. In aqua enim voluit baptizari
a Joanne, non ut ejus ulla dilueretur iniquitas,

sed ut magna illius commendaretur humilitas.
Ita quippe nil in eo baptismus quod ablueret, sicut
mors nihil quod puniret, invenit, ut diabolus veritate
justitiae vinceretur, non violentia potestatis opprimeretur.
Utrumque enim, et baptismus et mors
non miseranda necessitate, sed miserante potius
voluntate susceptum est. Et multa alia inveniuntur
in ejus scriptis catholicorum Patrum sensibus non
convenientia, quae dicere vel exponere epistolaris
[paginae] angustia me modo prohibet, ignorans quoque
quando vel qualiter sanctitas vestra et bona
voluntas, quam habetis in Christo, haec nostrae parvitatis
dicta recipere velit.
VI.
Tantum obsecro in ea charitate, qua Christus

nos dilexit, ut benigne hos meos digneris perlegere
apices, et quod fraterna me cogebat charitas vestrae
dirigere excellentiae, vestra sanctissima humilitas
recipere non dedignetur. Audiens vero saepius bonam
famam religiosae vitae de vobis, ideo instinctus amore
fraternae dilectionis meipsum in tuam charitatem,
fideliumque tuorum, Deo servientium in illis partibus,
commendare curavi; etiam et illud deprecari,
ut cautius agas de salute animae tuae, tuorumque
subditorum. Licet praefatus famulus Dei Felix laudabili
vita vitat coram hominibus, tamen ut videtur,
in multis catholicae fidei professione non omnino pleniter
Patrum sequitur sententiam; et noli confidere
de specie bonitatis illius; maledictus enim homo qui
confidit in homine [(Jer. XVII, 5)]
. Sed magis spem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.