PL 101, col. 239

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

tuam pone in omnipotenti Deo, et deprecare illum
die noctuque, ne sit inanis labor tuus in conspectu
illius, et ut fidem firmam [ Cod. Vat., firmatus] omnique
Ecclesiae Christi probatam teneas. Videtur
enim condignum, ut communi omnium conservorum
tuorum prece te totum convertas ad Dominum, et
depreceris clementiam illius, quatenus in fide recta
confirmet corda vestra, ut nullo errore decipiaris,
nec ullus ad te pertinens vagabundus a veritatis via
deviet. Erit enim tibi maxima merces apud Deum
omnipotentem, si errantes correxeris, si veritati consentieris
[consenseris], si humiliter legeris sanctarum
Scripturarum series, magis desiderans veraciter
veritati obedire, quam pertinaciter tuam vel
cujuslibet alterius firmare sententiam. Parata est

enim misericordia omnipotentis Dei tuas recipere
preces si amore veritatis cognoscendae effuderis
eas.
VII.
Potuissem itaque multis testimoniis sanctarum
Scripturarum et catholicorum doctorum scriptis
probare Jesum Christum Dominum nostrum, qui
ex virgine natus est, Deum esse verum et Filium
Dei proprium; sed sapienti pauca sufficere sciens, et
magis sensuum veritati arbitrans te intendere, quam
sermonum multiplicatione gaudere, credo, Domini
nostri Jesu Christi misericordissima pietas faciet
te veritatem intelligere, si humiliter eam quaerere
insistis; quia omnis, qui se humiliat, exaltabitur [(Luc. XIV, 11)]
,
et humilitatis passibus ad coelestis
regni altitudinem pervenitur. Una debet esse Ecclesia

Christi toto orbe diffusa in fide et charitate.
Unum e duobus: aut in toto mundo est Ecclesia
Christi supra petram fundata, ut credimus et confitemur,
aut etiam [ Forte, aut solum] in Felice et suis
paucis sectatoribus, quod omnino indignum est
Christo Deo nostro, ut plures non habeat in ovili
suo, quam illos paucos, qui in montanis 866 latitant
cum Felice. Tu vero, vir Deo electe et dilecte,
teipsum cum tuis consociis universali Ecclesiae Christi
conjunge, ut sis membrum honorabile illius capitis,
qui pro te suum sanguinem fundere non dedignavit,
recogitans quantum erit gaudium in coelis super
uno peccatore poenitentiam agente. Non dico te
peccatorem, sed praedicatorem; confessorem Christi,
non aversorem fidei; lucernam super candelabrum

positam, ut luceat omnibus qui in domo Dei
sunt.
VIII.
Etiam et in hoc tuae sanctissimae voluntati
obnixius suadere ratum putavi, ut eumdem virum
venerabilem Felicem tuis sanctis precibus et suavissimis
suggestionibus convertere ad catholicae fidei
unitatem et veritatem nitaris. Fidelis est enim Deus,
pius est misericors, qui nullatenus obliviscatur ejus
multa bona, et religiosam vitam, et labores, qua die
noctuque indefessa voluntate desudat. Quanta sit tibi
coram Deo et sanctis ejus gloria et remuneratio intende
et diligentius considera, in salute fratris tui,
etiam et tanti viri, et tam praeclarae dignitatis et
sanctitatis famulo Christi. Memor esto semper illius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.