PL 101, col. 24

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

deficient [(Psal. CI, 28)]
, quod ad tempus; et, Si
ascendero in coelum, tu ibi es [(Psal. CXXXVIII, 8)]
,
quod ad locum pertinet. Dicitur et de Deo, Poenitet
me hominem fecisse [(Gen. VI, 7)]
; vel etiam: 714 Laboravi sustinens.
Neque enim aliquid Deus patitur,
quantum ad Dei [ Al., ejus] substantiam pertinet:
quia [ Al., qua] Deus est, quia incommutabilis
et impassibilis substantia est; dum aliae omnes substantiae
capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel
magna, vel quaecunque [ Al., quantacunque] mutatio.
Deo autem ejusmodi aliquid accidere non potest, et
ideo sola est incommutabilis substantia vel essentia,
quae Deus est. Cui profecto ipsum esse, unde essentia
nominata est, maxime ac verissime competit: cui
soli illud optime congruit nomen, quo [ Al., quod]

Graeci dicunt ὤν, Latini est, sicut Apostolus ait: Non
est in illo est et non, sed est in illo est. Jam vero
[ Al., Ea vero] sublimitas hujus tam arduae disputationis
respirare aliquantulum dictantem admonet, ut
liberiori sensu ea quae deinde dicenda sunt, ingrediatur
[ Al., ingrediamur] explanare.
LIBER SECUNDUS.
PROLOGUS.

nobiscum, sed ut unum sint in nobis [(Joan. XVII, 21)]
,
quia diversa substantia est creatoris et creaturae.
Nec etiam dixit: Ego et ipsi unum [sumus], quamvis
per id, quod Ecclesiae caput est et corpus ejus

Ecclesia, possit dicere: Ego et ipsi, non unum, sed
unus; quia caput et corpus unus est Christus; sed
divinitatem suam consubstantialem Patri ostendens,
dum ait: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus [(Ibid. 23)]
.
Vult ergo esse suos unum, sed in ipso;
quia in se ipsis non possunt, dissociati [ab invicem]
per diversas voluntates. Cum enim sit sancta Trinitas
unus et solus Deus, in substantia solus, in personis
tria quaedam, cum multa voluit esse, non illud
ea voluit esse quod ille ipse est; dum ea quae voluit
esse originem habent: illi siquidem sine origine est
esse.
CAPUT II. Quod Deus super omnia sit.
Deum supra omnem existentiam, supra omnem

vitam, supra omnem intelligentiam credimus esse.
Et ille est summa existentia, summa intelligentia,
summa vita, a quo [est] omnis vita, omnis intelligentia
et omnis existentia, Dei enim idem ipsum
est, et potentia, et substantia, et divinitas, et haec
omnia unum, et hoc unum simplex.
715
CAPUT III. Quod melius sit de Deo aequalia dicere quam similia.
De Dei Filio doctor egregius beatus Paulus apostolus
dicit, Cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus
est esse se aequalem Deo [(Philip. II, 6)]
. Proinde
melius esse videtur aequalitatem de divinis dicere
personis quam similitudinem, quanquam utrumque
inveniatur: quia una quaelibet substantia, secundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.