PL 101, col. 25
De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne
quod substantia est, non est alia, ut sit similis ad
aliam. Nec enim in sancta Trinitate substantia substantiae
similis est, sed una; et ipsa eadem substantia
est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Nec sunt
tres substantiae similes, sed una trium aequaliter.
Nec Pater Filio prior, nec Filius Patre posterior, sicut
Ariani voluerunt. Nam Abraham et Isaac, licet
unius sint substantiae secundum humanitatem, tamen
Abraham prior est tempore, et Isaac posterior.
Quamvis hi sint similis substantiae, tamen illa similitudo
substantiae in filio Isaac posterior est tempore:
quod impium est in Deo credere aliquid prius esse
vel posterius, quia non ex tempore Deus coepit esse
Pater, sed sicut semper Deus, ita semper Pater, semper
habens Filium, quem simul [ Al., semel; Al., solus]
genuit ex sua aequalem sibi natura. Addunt quoque
dialectici quod omne simile receptibile possit
esse dissimilitudinis, sicut duo homines, quamvis
similis sint substantiae [ Al., similes sint substantia],
dissimiles tamen possunt esse moribus: ideo non
possunt recte per omnia aequales dici; et sunt duae
substantiae in eis divisae, unusquisque in sua substantia
plenus homo. In Patre vero et Filio et Spiritu
sancto, non est similis substantia substantiae, sed
una aequalis per omnia, et ideo ὁμοούσιος, id est
unius substantiae, non ὁμοιούσιον, id est, similis substantiae,
sicut haeretici voluerunt.
CAPUT IV. De immensitate omnipotentiae Dei.
Quidquid in natura creaturarum est, creatura est
Dei, cujus omnipotentia ea gubernat, regit, et implet
quae creavit. Nec ideo Deum omnia implere dicimus,
ut eum contineant, sed ut ipsa potius contineantur ab
eo. Nec particulatim Deus implet omnia; nec ullatenus
ita putandum est in omnibus esse Deum, ut unaquaeque
res per magnitudinem positionis [ Al., pro
magnitudine portionis] suae capiat eum, id est, maxima
majus, minima minus: dum sit potius ipse totus
in omnibus, sive omnia in ipso, cujus omnipotentia
omnia concludit. Nec evadendi potentiam ejus
quis aditum invenire poterit; qui enim eum non habet
placatum, nequaquam evadet iratum. Immensitas
divinae magnitudinis ista est, ut intelligamus eum
intra omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed non
exclusum; et ideo interiorem, ut omnia contineat;
ideo exteriorem, ut incircumscriptae [ Al., incircumscripta]
magnitudinis suae immensitate omnia concludat.
Per id ergo quod exterior est, ostenditur esse
creator; per id vero quod interior, gubernare omnia
demonstratur. Ac ne ea quae creata sunt sine Deo
essent, Deus intra omnia est; verum ne extra Deum
essent, Deus exterior est, ut omnia concludantur ab
eo, non locali magnitudine, sed potentiali praesentia,
quia [ Al., qua] ubique praesens est, et omnia illi praesentia;
quamvis quidam hoc intelligant, quidam vero
non intelligant; nam caeco sol absens est, quamvis
sit in sole, et soli praesens. Sed de talibus de Deo
dictis nihil humana mens, localis vel temporalis mutabilitatis,
fingere vel cogitare debet.
CAPUT V. Quare Deus dicatur magis in coelo habitare quam in terra.