PL 101, col. 258

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

Non potest proprius esse et adoptivus. Aut totus est
proprius, aut totus est adoptivus. Aut duos filios
Christum esse necesse est fatearis in duabus personis,
proprietatis et adoptionis, secundum Nestorii
impietatem: aut si Christum unum consentis, proprium
Filium esse in una persona cum catholicis,
necesse est tibi totum proprium confiteri Filium Dei
in una persona summae veritatis, quia omnis veritas
in eo est, et nihil imaginationis, sicut in filiis adoptionis
solet esse. Naturae nostrae assumpsit veritatem,
non adoptionis nostrae personam: non mutans
naturam humanitatis nostrae in naturam divinitatis
suae, sed mutavit personam adoptionis nostrae in
personam proprietatis suae, sua non minuens, sed
nostra augens. Permansit quod erat, dum assumpsit

quod non erat. Si propter assumptionem, adoptivam
putatis humanitatem, ut audivimus a Felice, dum in
defensione vestrae infidelitatis perstitit, ergo adoptivus
est illius personae, qui humanitatem assumpsit,
et est nepos Patris per adoptionem Filii: quod
quam nefandum sit aestimare, nemo vestrum, reor,
ignorat. Sed ne prolixitas sermonis mei fastidium
generet legenti, hic hujus libelli faciamus finem, et
resumptis per Dei gratiam viribus, ab alio exordio,
quae dicenda sunt, liberius incipiamus.
LIBER SECUNDUS

fidei sanctarum sententias Scripturarum
avertere praesumat. Videamus siquidem, iste novus
interpres qualiter propheticos de Christo sermones
interpretetur.
II.
Dum multa cucurrit quaerendo, subito offendit
in versiculum psalmi LXVII, in quo Propheta gloriam
ascensionis Domini nostri Jesu Christi decantans
dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem [(Psal. LXVII, 19)]
.
Adjungit quoque ex suo
sensu: « Ecce captivus dicitur esse, et quare non
dicatur carne adoptivus? » Cujus versiculi sensum
longe aliter sancti Patres interpretati sunt. Beatus
Augustinus ita hunc 887 versum exposuit:
« Quid est, inquit, quod dicit, captivasti captivitatem,
nisi quia captivi, qui sub diabolo tenebantur, absoluti

sunt ab eo? » Item beatus Hieronymus: « Ascondisti,
inquit, in coelos, captivasti nos, qui captivi
tenebamur a diabolo. Qui quondam in Sinai descendens
legem populo distribuit, ipse nunc in sancto, id
est, in assumpto homine, de quo angelus ad Mariam: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius
Dei
[(Luc. I, 35)]
, eos, qui in captivitate diaboli tenebantur,
absolvit, ac post se tanquam captivos deductos
aeternae vitae restituit. » Cassiodorus dicit:
« Jesus enim Dominus Deus noster crucifixus descendit
ad inferos, et liberatas a captivitate diaboli
animas perduxit ad coelos. » Quem tu perversa
mente, frater Elipande, captivum audes nominare,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.