PL 101, col. 259

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

hunc Psalmista ex sui ipsius personae verbis liberum
esse testatur, ubi ait: Factus sum sicut homo sine adjutorio
inter mortuos liber [(Psal. LXXXVII, 6)]
. Iterumque
in alio psalmo: Deus ultionum Dominus, Deus ultionum
libere egit [(Psal. XCIII, 1)]
. Et ipse Dominus in
Evangelio: Si Filius vos, ait, liberaverit, tunc vere
liberi eritis [(Joan. VIII, 36)]
. Quae est libertas nostra, si
liberator noster captivus esse putatur? Ille siquidem
pessima captivitate captivus est, qui credit Christum
captivum esse, in cujus vestimentis scriptum videbat
Apostolus: Rex regum, et Dominus dominantium [(I Tim. VI, 15)]
.
Nec ipse Adam protoplastus captivus
creatus est, sed liber et ingenuus, ut pote ad
imaginem et similitudinem Dei: nec ante captivus
credendus est, quam a diabolo deceptus esse legatur.

Et quomodo Christus captivus dici potest, dum
ille ipse in Evangelio ait: Venit princeps hujus
mundi, et in me non habet quidquam [(Joan. XIV, 30)]
.
Si in Christo quidquam invenire non potuit antiquus
hostis, quod suum esset, unde eum captivum tenere
potuit? Sed ille magis superatus et ligatus est a
Christo, qui et fortitudinem suam, quae [qua] ipsum
vicerat, in evangelica parabola ostendens ait: Cum
fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea
quae possidet. Si autem fortior illo superveniens vicerit
eum, universa ejus arma aufert, in quibus confidebat,
et spolia ejus distribuit [(Luc. XI, 21)]
. Christus
vero victor cum gloria triumphi coelos ascendens
sanctorum animas longo exsilio captivas, et a paradisi
gaudiis extraneas sua fortitudine captivavit, et

in coelestis regni gaudia secum advexit.
III.
Alium quoque Psalmigraphi proposuisti versiculum,
quem hujusmodi perstruxisti verbis, dicens: Ad ipsum,
inquis, Dei Filium vox Patris dicit: Pete a
me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem
tuam terminos terrae [(Psal. II, 8)]
: et post pauca
subjungis: « Non est idem petere, et dare: petere
est servi, dare domini. » Nonne oblitus es in hoc
loco adoptionis nomen, dum plane eum confiteris
Dei Filium, ad quem haec vox paterna facta est: Pete et dabo tibi gentes?
utique secundum tuam sententiam,
qui petit, ipse est Dei Filius. Hic nolens in
viam veritatis pervenisti, de qua statim errabundus
divertisti, et salebroso tramite mox in tui erroris

foveam iterum corruisti, arreptitioque spiritu duas
Isaiae prophetae sententias de Christo interpretari
coepisti, quas catholici tractatores omnino de eo
vaticinatas esse renuunt, quibus talia verba anteposuisti:
« De ipso, inquis, vox Patris dicit: Ecce
ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Et iterum: Ecce ego ante te ambulabo, et montes planos
faciam, et seras ferreas confringam, et dabo tibi thesauros
occultos, ut scias quoniam Dominus Deus tuus
ego sum
» (Isaiae XLV, 2, 3). Subjungis quoque his
verbis tuam interpretationem: « Ecce, inquis, cui
dicit Pater: Deus tuus ego sum? Non ei, id est,
Verbo, qui ante saecula ex Patre genitus; sed illi,
qui in finem temporis de Maria virgine homo factus
est, dicit. » Quomodo in hisce tuis verbis duas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.