PL 101, col. 29

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

quod ex tempore coepit], distantia invenitur esse;
nam quaedam ex eis sunt spiritalia, quaedam corporalia;
quaedam invisibilia, quaedam vero visibilia.
Quiddam itaque in eis factum dicitur, et non natum,
ut coelum, et terra, et multa in creaturis: quiddam
vero factum dicitur, et natum, sed insensibiliter, ut
arbores et herbae de terra; quiddam est factum, natumque
sensibiliter, ut homines et animalia. Aliquid
etiam factum est, et natum, et renatum, ut homo
factus a Deo, natus a parentibus, renatus gratia Dei,
ministerio [ Al., in mysterio] baptismatis; quae regeneratio
in solo homine invenitur, sed non in omni.
Quiddam vero in his quae facta sunt, rationale est et
mortale, ut idem homo: sed hoc in solo homine, et
in omni reperitur; quiddam vero rationale tantum

est, non mortale, ut angelus: et hoc similiter in sola
angelica natura invenitur, et in omni; sed ex his, id
est, angelis, quidam sunt aeternaliter miseri, quidam
aeternaliter beati; sicut etiam de hominibus, quidam
sunt poenales propter merita malitiae; quidam vero
cum angelis, qui suum servaverunt principatum,
beati aeternaliter erunt per gratiam Dei. Sed hae diversitates
creaturarum et commutabilitates, ab uno
solo et incommutabili Deo creatae sunt, qui omnia
quae sunt in coelo et in terra, absque ulla dubitatione,
sicut voluit, fecit. Hoc quoque sciendum est, quod
omnis substantia, quae Deus non est, creatura est, et
quae creatura non est, Deus est.
CAPUT X. Quod quaedam mirabilis facta est conjunctio creatoris ad creaturam.

Inter hanc [ Al., harum] scilicet creaturarum mirabilem
et speciosam [varietatem, ex qua] pulcherrima
universitas formatarum constat rerum, de qua dicitur: Et erant omnia valde bona
[(Gen. I, 31)]
. (Bona
vero, quia a bono condita sunt creatore, sed non sic
bona sicut creator, qui solus est summum et incommutabile
bonum): homo solus ad imaginem et similitudinem
conditoris creatus esse legitur, et felicissimus
[ Al., felicissimi] horti, qui paradisus dicitur,
habitator constitutus, uniusque tantummodo fructus
epulis prohibitus, quatenus tam facilis observatione
mandati, coelestem mereretur beatitudinem: sed invidia
ruentis angeli de beatitudine sua, hujus mandati

transgressor effectus est, atque in hujus exsilii,
sicut comminatus est ei creator, aerumnosam dejectus
est miseriam, et poenali mortis conditione mulctatus [(Gen. II)] .
Sed mitissimus creator, nolens facturam
imaginis suae aeternaliter perire, misit Filium suum
unigenitum Deum, per quem creavit hominem, ut
per eumdem redimeretur, per quem creatus est. Qui
carnem ex virgine assumens, ita humanae naturae
adunatus est, ut idem esset homo, qui Deus, et Deus,
qui homo: quia talis erat illa susceptio, quae Deum
hominem faceret, et hominem Deum; nec ulla est in
hac duarum conjunctione naturarum, id est, divinitatis
atque humanitatis, personalis separatio. Ergo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.