PL 101, col. 30

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

quia forma Dei accepit formam servi, utrumque
Deus, et utrumque homo; sed utrumque Deus propter
accipientem Deum, utrumque autem homo propter
acceptum hominem. Non tamen illa susceptione
alterum eorum in alterum conversum atque mutatum
est; nec divinitas quippe in creaturam mutata
est, ut desisteret esse divinitas; nec creatura in divinitatem,
ut desisteret esse creatura. Unum tamen
horum miraculis claruit; aliud succubuit injuriis:
sed nullatenus alius fuit qui miraculis claruit, alius
qui injuriis fatigatus est; sed unus atque idem in
forma Dei consubstantialis Patri, in forma servi
consubstantialis matri, anima et carne homo plenus.
719
CAPUT XI. Utrum anima Christi plenam habeat divinitatis suae cognitionem.

Confidenter plane et indubitanter dicimus de sanctis
angelis, atque hominibus sanctis, quorum quamvis
quislibet per adoptionis gratiam nuncupative
Deus dicatur, nulla tamen ratione Deus angelorum,
vel Deus sanctorum naturaliter dici posse, sicut de
Christo dicitur: Et adorent eum omnes angeli Dei [(Psal. XCVI, 8)]
;
et, Omnia subjecisti sub pedibus
ejus [(Hebr. II, 8; Psal. VIII, 8)]
. In eo quod ait, omnia subjecit,
nihil dimisit non subjectum ei.
Quamvis quislibet sanctus divinae habitatione gratiae
[ Al., habitationis gratia] praecipuus esset, nullus
tamen eorum in unam cum divinitate personam
electus est, nisi Christus Deus, et homo. Anima

quippe, et caro Christi, cum Verbo unus est Christus,
et unus Filius. Perquam vero durum est, et
a sanitate [ Al., firmitate] fidei penitus alienum, ut
dicamus animam Christi non plenam suae [ Al., in se]
deitatis habere notitiam, cum qua naturaliter unam
creditur habere personam. Unde Joannes Baptista
Christo singulariter ac sine mensura datam Spiritus
largitatem dixit: Non enim ad mensuram [ait] dat Deus Spiritum
[(Joan. III, 34)]
. Hominibus ad mensuram
dat; unico Filio ad mensuram non dedit,
quia omnis plenitudo divinitatis in eo habitat. Ipse
est enim qui dat sanctis, ipse est qui accepit; et
quia potens est ad mensuram dare, ideo non debuit
ad mensuram accipere. In forma enim Dei manens
Spiritum dat; formam servi accipiens Spiritum accepit:

ipsum enim, quem ad mensuram dat, totum
accepit. Ad mensuram quippe dat multis filiis; sed
non ad mensuram accepit, qui unicus est Filius,
quia sic est naturaliter homo verus, ut idem sit naturaliter
etiam Deus verus. In Christo autem secundum
catholicae fidei veritatem, in unitate personae
simul et deitatem fatemur, et animam rationalem
et carnem. In quo tamen deitas Spiritum accipere
non potuit, quia secundum deitatem Pater, et
Filius, et Spiritus sanctus unus est Deus. Non ergo
potuit Spiritum sanctum divinitas Filii accipere,
cum ipse Spiritus sanctus sic procedat a Filio sicut
procedit a Patre, et sic detur a Filio sicut datur a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.