PL 101, col. 469

De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne

Deo amabilior, in quo omnes creaturae simul et singulatim
ad Creatoris laudem hortantur. Te Deum
laudamus, nulla laude inferior, Te decet hymnus.
Post Dominicam Orationem versus.
Benedicat nos omnipotens et misericors Deus, qui
fecit coelum et terram. Benedicimus Patrem, et Filium,
et Spiritum sanctum: laudamus et superexaltamus
eum in saecula. Benedictus es, Domine Deus
Patrum nostrorum, et laudabile et gloriosum nomen
tuum in saecula. Qui timetis Dominum, benedicite
Domino: benedictus Dominus ex Sion, qui
habitat in Jerusalem. Cantate Domino, et benedicite
nomen ejus: bene nuntiate de die in diem salutare
ejus. Nos qui vivimus, benedicimus Domino; ex hoc
nunc et usque in saeculum. Benedictus Dominus Deus

Israel, qui fecit mirabilia magna solus: et benedictum
nomen majestatis ejus in aeternum, et in saeculum saeculi.
Benedicam Domino in omni tempore, semper laus
ejus in ore meo. Laudabo nomen Dei mei cum cantico,
et magnificabo eum in laude. Laudent eum coeli et terra,
mare, et omnia quae in eis sunt. Cantabo Domino in
vita mea, psallam Deo meo, quandiu ero. Suavis sit ei
laudatio mea, ego vero delectabor in Domino. Sit
gloria Domini in saeculum saeculi, laetabitur Dominus
in operibus suis. Laudem Domini loquitur os meum,
et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus in aeternum,
et in saeculum saeculi. Sit nomen Domini benedictum,
ex hoc nunc et usque in saeculum.
Gratiarum actio.
Gratias tibi ago infinita misericordia, Domine Deus
omnipotens, qui me per aquam sacri baptismatis, et
renovationem sancti Spiritus ab originalibus vinculis
expedisti. Gratias tibi ago, qui me in te credere
recte fecisti, et tuorum me fidelium numero sociare
dignatus es. Te laudo et glorifico, misericordissime
Domine, qui me per universa crimina percurrentem
non es passus perire; sed 24 benigne revocans de
profundo me iniquitatis ereptum, ad poenitentiam
perduxisti. Te laudo, et glorifico, qui me de aeternae
mortis interitu, de poenis et hujus carnis cruciatibus,
in qua affligi dignus sum, hactenus liberasti.
Tibi ago laudes et gratias, qui me de multis mortibus,
de multis opprobriis, calamitatibus et miseriis,
de immanissimis diaboli laqueis, de immundis desideriis

exemptum, diruptis vinculis, quibus tenebar
astrictus, perducere dignatus es ad servitium tuum.
Tibi ago laudes, et gratias, qui me eripiens a jurgiorum
procellis, des mihi servorum tuorum perfrui
charitate, qui mihi salutem corporis, et animi largiris
quietem. Tibi laudes, tibi, Domine, decanto honorem
et gloriam, qui quotidie me et sine intermissione
delinquentem, et tua praecepta postponentem,
tanta adhuc patientia quotidie [ad] emendationem
exspectas. Quaeso, Domine Deus meus, qui mihi usque
ad praesentem horam tuam misericordiam impendere
dignatus es, perfice opus misericordiae tuae;
libera me a malis omnibus, quae premunt me, sicuti
coepisti; salva me usque in finem per Jesum Christum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.