PL 101, col. 470
De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne
servatorem et recuperatorem nostrum, qui tecum
et cum Spiritu sancto vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen. Deo gratias, Deo gratias, Deo
gratias. Benedicta gloria Domini de loco suo.
III. Poenitentia, et publicae poenitentiae gemitus.
Legimus de Domino Christo quia erat pernoctans
in orationibus [(Luc. VI, 12)]
. Quid ergo in iniquitatibus
concepti et in delictis, lectulo confoventes nos
delicate palpamus, si ille pernoctabat in orationibus,
qui omni prorsus contagione carebat peccati? Scrutemur
ergo vias nostras, et duplicem in poenitentia
gemitum habeamus in saeculo. Nimirum, quia et bona
quae oportuit, non fecimus, et mala quae non oportuit,
operati sumus. Canamus praeterea sedula reciprocatione
hos septem Davidicos psalmos, quos pene
omnes spirituales viri congruentissimos poenitentiae
tradiderunt, id est: Miserere mei, Deus; Domine, ne
in ira tua arguas me; Beati quorum; Domine, ne in
ira tua . . . quoniam sagittae tuae, etc.; Domine, exaudi
orationem meam, et clamor; De profundis; Domine,
exaudi orationem meam, auribus.
Post Dominicam orationem versus.
Ego dixi, Domine, miserere mei, quoniam iniquitates
meae supergressae sunt caput meum, multiplicatae
sunt super capillos capitis mei. Quo ibo a spiritu
tuo? Eripe me de inimicis meis, Deus meus.
Suscipe me secundum eloquium tuum. Ab occultis
meis munda me, Domine. Propter nomen tuum, Domine,
propitiaberis peccato meo. Quoniam iniquitatem
ego agnosco. Delictum meum cognitum [ Suppl.,
tibi feci]. Adjutor meus esto, ne derelinquas me.
Quoniam tu es patientia mea. Adjutor meus tu es.
Sit nomen Domini benedictum.
[Al., Sequitur] Confessio peccatorum.
Tibi, Domine Deus, confiteor crimina et delicta.
Tu propter ineffabilem pietatem et misericordiam
tuam suscipe quaeso confessionem meam: imo ipse
largire, ut toto corde confitear. Tu enim, clementissime
Domine, dignatus es dicere: Nolo mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat [(Ezech., XXXIII,
11)]
. Gulae, ebrietatis et crapulae vitiis infelix sine
intermissione deservio, ac propter hoc gravatur anima
mea, et corpus meum: unde somniculosus ac
torpens, tarde ad orationes et officia accurro, et
semper alienatus et negligens assisto. Fornicationibus
et libidinis stercoribus putrefactus sum, et intus exteriusque
totus inquinatus. Pollutum est os meum,
et labia mea, oculi mei, et aures meae, gustus meus,
pariter odoratus et tactus, et usque ad hanc horam
cogitationibus vanis et spurcissimis sordidatur cor
meum. Tristitia demersus sum, acedia dissolutus,
irae facibus inflammatus sum, cupiditatis igne perustus,
invidiae venenis infectus sum, fraterno odio
toxicatus, detractione convulsus sum, omni malitia
tabefactus, oblivione et desidia hebetatus sum; fraude
et hypocrisi obrutus, fragilitate et negligentia