PL 101, col. 474

De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne

vobis
[(Joan. XIV, 13)]
. Obsecro te, ut des mihi
cum eodem Filio tuo te in omnibus benedicere et
glorificare, quia quorum una est substantia, unum
et datum. Des etiam mihi per illum et cum illo
peccatorum omnium veniam, et mandatorum tuorum
custodiam; dilectionem tuam, et fraternum
amorem, contra diabolum fortia arma, et erga fratres
charitatem perfectam; temperantiam cibi et
potus, et libidinis continentiam; auditum castum, et
simplicem visum; puritatem cordis, et munditiam
corporis; cogitationem mundam, et oris et cordis
custodiam, ut nec cor intus iniquitatem concipiat,
nec lingua foras parturiat; ut nec falsa loquar,
nec vera taceam, nec salutifera abscondam, nec
mortifera proferam. Precor ergo, ut des mihi assiduitatem

orationis, frequentiam lectionis, ut praecepta
tua infatigabiliter legam, et inexplebiliter diligam,
et efficaciter compleam, et quidquid in me
pravum deprehendero, corrigam; quod rectum est
teneam, quod deforme componam, quod pulchrum
excolam, quod sanum servem, quod infirmum corroborem.
Des insuper mihi despicere temporalia,
et aeterna diligere, ut mortuum mihi deputem mundum.
Nec gaudens, nec lugens de temporalibus, ut
nec metuam aliquid temporale nec diligam, nec
blandis corrumpar, nec adversis concutiar. Et quia
ipse tuus unice natus dixit: Nemo venit ad me, nisi
Pater, qui misit me, traxerit eum [(Joan. VI, 44)]
,
obsecro, Domine, et suppliciter rogo, trahe me tu
ad ipsum, et ipse me perducat ad te illuc, ubi est

sempiterna vita, et sempiterne beata; aeterna securitas,
et secura tranquillitas; felix aeternitas, et
aeterna felicitas; ubi est amor perfectus, et nullus
timor; ubi est dies aeternus, et unus omnium spiritus:
ubi tu cum illo, et ille tecum in communione
sancti Spiritus aeternaliter ac sempiternaliter vivis
et regnas Deus. Per omnia saecula saeculorum.
Amen.
V. Pro contemplatione et an ore coelestis patriae, quae nonnisi a mundi contemptoribus percipitur.
Admonet nos beatus Apostolus, dicens: Si consurrexistis
cum Christo, quae sursum sunt quaerite,
ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III,

1). Et iterum: Nostra autem conversatio in coelis
est [(Philip. III, 20)]
. Si ergo nostra conversatio in
coelis est, lugeamus nos in hoc calamitoso itinere,
quandiu exsulamus in hoc a patria. Transcendamus
contemplationis pennulis, cuncta quae coeperunt ex
tempore, et cum tempore finiuntur; et ad illam
totis desideriis patriam mente volitemus, ad quam
in tempore pergitur, sed sine tempore vivitur. Ad
accendenda ergo nostra desideria, hos quinque canamus
spiritu et mente quotidie psalmos: Sicut
cervus; Judica me Deus, et discerne; Te decet hymnus
Deus; Quam amabilia sunt; Voce mea ad Dominum
clamavi, voce mea ad Dominum. Hi etiam in
tribulatione mentes consolantur et sublevant.
Post Orationem Dominicam versus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.