PL 101, col. 475
De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne
Te decet hymnus Deus in Sion, et tibi reddetur
votum in Jerusalem. Illic enim ascenderunt tribus,
tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum
nomini tuo. Domine, exaudi orationem meam, ad
te omnis oratio veniat. Beatus quem elegisti et assumpsisti,
inhabitabit in atriis tuis. Heu me! quod
incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus
Cedar, multum incola fuit anima mea.
Negavit consolari anima mea, memor fui Dei, et
delectatus sum. Defecit cor meum, et caro mea:
Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula. Quid
enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super
terram? Quoniam incola ego sum apud te in terra,
et peregrinus sicut omnes patres mei. Sitivit in te
anima mea, quam multipliciter et caro mea. Domine,
dilexi 28 decorem domus tuae, et locum tabernaculi
gloriae tuae. Tene manum dexteram meam,
et in voluntate tua deduc me, et cum gloria assume
me. Ut videam voluntatem Domini, et protegar a
templo sancto ejus. Ut audiam vocem laudationis
tuae, et enarrem universa mirabilia tua. Et ut inhabitem
in domo Domini in longitudine dierum. Ego
autem cum justitia apparebo in conspectu tuo, satiabor
dum manifestabitur gloria tua. Domine Deus
meus, in aeternum confitebor tibi. Sit nomen Domini
benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum.
Confessio Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Confitebor tibi, Domine, rex coeli et terrae, et
honorifico te sacrificio laudis: et quia exteriora
mihi munera desunt, quae sunt in me vota laudationis
reddam tibi. Credo te toto corde, et ore confiteor
Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, in
personis ternionem, in substantia unionem; non
corpus, aut in corpore positum, neque ex diversis
speciebus aut mistum, aut membrorum compagibus
effigiatum, sed unius, simplicis, incorporeae, atque
invisibilis naturae; nihil in te majus aut inferius
habentem; sed per omnem modum, ex omni parte sine
deformitate perfectum, sine quantitate magnum,
sine qualitate bonum, sine tempore sempiternum,
sine morte vitam, sine infirmitate fortem, sine
mendacio veritatem, sine loco ubique totum, sine
situ ubique praesentem, sine extensione omnia implentem,
sine contractione ubique occurrentem,
sine motu omnia transcendentem, sine statu infra
omnia manentem, sine indigentia omnia creantem,
sine labore omnia regentem, sine sui initio omnibus
initium dantem, sine sui [ Al., tui] mutatione
omnia mutabilia facientem; in magnitudine infinitum,
in virtute omnipotentem, in bonitate summum,
in sapientia inaestimabilem, in consiliis terribilem,
in justitiis justum, in cogitationibus secretissimum,
in verbis veracem, in operibus sanctum,
in misericordiis copiosum, erga delinquentes
patientissimum, erga patientes pium; semper idem
ipsum aeternum ac sempiternum, immortalem atque
incommutabilem. Quem nec spatia dilatant, nec brevitas
locorum angustat, nec receptacula ulla coarctant,