PL 101, col. 478
De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne
tuo. Angelus Michael, angelus Gabriel, angelus Raphael,
omnes angeli, omnes archangeli, omnes throni,
omnes dominationes, omnes principatus et potestates,
omnes patriarchae et prophetae, omnes apostoli
et martyres, omnes confessores et virgines, in adjutorium
et auxilium assistant mihi, per Dominum
nostrum Jesum Christum. Matthaeus, Marcus, Lucas,
Joannes. Sancte 30 Georgi, famule mi [ Forte, famule
Christi], intercede pro me famulo tuo. Sancte
Christophore, intercede pro me. Domine, de limo terrae
formasti me, ossibus et venis compegisti me. Domine,
pro tua pietate salvum me fac. Pax hic, Deus
hic. Domine, exaudi orationem meam, et clamor
meus ad te veniat. Quia tibi soli peccavi et malum
coram te feci: quia peccata mea innumerabilia sunt
valde. Veniam pro his peto, Domine, peccatis et negligentiis
meis, pro vana gloria, pro concupiscentia
carnali, pro delectatione, pro pollutione, pro murmuratione,
pro invidia, pro superbia, pro somnolentia,
pro visionibus, pro cogitationibus meis iniquis,
pro adulterio, pro fornicatione, pro hoc quod ego
ad opus Dei tarde venio. Peccata mea nec dicere,
nec nominare possum. Reus sum, iniquitates meas,
et malitias meas non abscondi, quia scio et credo,
quod tu pius Pater es. Ne [ Al., Nec] me derelinquas,
Pater misericors, sed dignare indulgere quod malum
egi. Succurre mihi pius, invisibilis, dulcis, et amabilis,
antequam porta inferorum absorbeat me, antequam
veniat pars inimici mei. Tu mihi manus porrige,
et lumen ostende, ut nulla potestas inferni
invadat me in illa hora, quando anima mea assumptura
[ Forte, assumenda] erit de corpore meo. Piissime
Deus, misericors Deus, clementissime Deus, te laudo,
te magnifico, tibi gratias ago: qui me salvasti
per noctem, jubeas me servari per diem. Fac me, Domine,
tuam gratiam invenire, te amare, te laudare
et timere, tibi servire, et diligere omnibus diebus
vitae meae. Deus, tibi commendo vitam meam. Miserere
mei, Domine gloriae, qui es unus et verus, et
solus et justus, et in quo omnia, et per quem omnia
facta sunt. Exaudi me, Domine, orantem; sicut
exaudisti tres pueros de camino ignis ardentis, Sidrac,
Misac, et Abdenago. Exaudi me, Domine, orantem,
sicut exaudisti Petrum in mari, Paulum in vinculis.
Parce animae meae, parce malis meis, et cunctis
criminibus meis. Christe Deus meus, pone te
ante me, si exsultat inimicus meus contra me. Ego
dormiam, et cor meum vigilet. Angeli tui, Domine,
me custodiant tam per diem, quam per noctem.
Deus omnipotens, emitte Spiritum tuum bonum et
rectum, qui animam meam et corpus meum custodiat.
Peccavi, Domine, peccavi in lege Dei, verbis,
factis, et cogitationibus. Multa sunt peccata mea.
Negligens fui de opere Dei, et de ordine meo. Precor
te, beata virgo Maria, et omnes sancti Dei, orate
pro me peccatore. Misereatur mei omnipotens Deus,
et donet Dominus Deus verus veram humilitatem,
veram poenitentiam, veram indulgentiam, sobrietatem,
tolerantiam, bonam fidem, bonam perseverantiam.