PL 101, col. 479

De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne

Illuminet me Spiritus sanctus, indulgeat mihi
Dominus omnia peccata mea hic et in futuro. Amen.
VII. In tentationibus immundorum spirituum.
Consolatur nos in tentationibus daemoniacis egregius
praedicator, dicens: Fidelis autem Deus, qui
non patietur vos tentari supra quam potestis; sed faciet
cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere [(I Cor. X, 13)]
.
Quocirca sciendum est, quia judicii
occulti mensura est, et quando tentationis procella
prosiliat, et quando conquiescat. Certe Evangelio
attestante describitur, quod nec manere in obsesso
homine potuit, nec rursus invadere bruta animalia
nisi jussus praesumpsit, dicens: Si ejicis nos, mitte

nos in gregem porcorum [(Matth. VIII, 31)]
. Quando
ergo iste sua sponte nocere factis ad Dei imaginem
hominibus auderet, cui si potestas summa licentiam
non praeberet, grassari nec in porcos valeret? Nullo
ergo modo ambigendum est, permissu aequissimi
judicis, in electos ad tempus diabolum tentandi accipere
potestatem: sed misericorditer judex concedit,
quod crudeliter hostis capit. Hinc est, quod fideli
famulo de eodem Dominus dicit: Non quasi crudelis
suscitabo eum [(Job. XLI, 1)]
. Hinc fidelem, animam
tentationibus fatigatam blandis consolationibus refovet,
dicens: Dixit Dominus Deus tuus: Ad punctum
in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis
congregabo te. Item ibi: Abscondi faciem meam
parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus

sum tui [(Isai. LIV, 7, 8)]
. Cum ergo in tentatoris
voluntatem ad tempus incidimus, priusquam in delectationis
aut pravi consensus 31 labamur voraginem;
clamemus medulliter, clamemus valenter,
hos decantando psalmos: Deus, Deus meus, respice
in me; Deus, in nomine tuo; Miserere mei, Domine,
quoniam conculcaverunt; Deus in adjutorium meum;
Domine Deus salutis meae; Eripe me, Domine, ab
homine malo.
Post Orationem Dominicam versus:
Exaudi, Deus, orationem meam, cum tribulor, a
timore inimici eripe animam meam. Tribulationes
cordis mei dilatatae sunt, de necessitatibus meis eripe
me. Statuisti in loco spatioso pedes meos, miserere
mei, Domine, quoniam tribulor. Exsurge, quare

obdormis, Domine? Exsurge, et ne repellas usque in
finem. Ne tradas me a desiderio meo peccatori, cogitaverunt
adversum me, ne derelinquas me, ne unquam
exaltemur. Exsurge, Domine, non praevaleat
homo, judicentur gentes in conspectu tuo. Exsurge,
Domine Deus meus, exaltetur manus tua, ne obliviscaris
pauperis in finem. Tu autem, Domine, ne longe
facias auxilium tuum a me, ad defensionem meam
aspice. Emitte manum tuam de alto, eripe me, et
libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum.
Quoniam alieni insurrexerunt in me, et fortes
quaesierunt animam meam: et non proposuerunt
Dominum ante conspectum suum. Et tu, Domine,
fac mecum misericordiam propter nomen tuum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.