PL 101, col. 485

De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne

sanctum nomen tuum, vel qui pro se nos miseros
apud tuam clementiam supplicare voluerunt.
Nobis quoque peccatoribus remissionem et indulgentiam
tribue omnium peccatorum, infirmis salutem,
lapsis reparationem, aeris commoditatem navigantibus,
et itinerantibus iter prosperum ac salutis
portum, tribulatis gaudium, oppressis relevationem,
captivis, vinctis, et peregrinis remissionem,
absolutionem, ad patriam, reversionem propitius
concede. Amen. Angelum tuum sanctum nobis
hic et ubique largire custodem et defensorem,
mutuam discordantibus charitatem, infidelibus veram
fidem, 35 defunctis parentibus nostris, patribus,
fratribus, seu omnibus in tua fide quiescentibus
indulgentiam tribue delictorum. Amen.
XII. Laus hymni trium puerorum, et quod in Dei laude frequentanda [Leg., frequentandus] sit.

Oportet nos sanctum imitari Prophetam dicentem: Benedicam Domino in omni tempore, semper
laus ejus in ore meo
[(Psal. XXXIII, 2)]
. Et illud: In omni loco dominationis ejus benedic anima mea
Dominum
[(Psal. CII, 22)]
. Et si Deus ubique recte
creditur esse, omnibus eum locis dominari rectissime
confitemur. Benedicamus ergo ei in omni tempore,
qui nos in omni loco et in omni tempore regit;
qui nos creavit et recreavit, custodit et nutrit;
in quo vivimus, et movemur, et sumus. Quapropter
una parva et magna laus semper in ore nostro versetur:

in qua omnis creatura per genus et speciem ad
laudem creatoris hortatur. Et non solum diebus singulis,
sed et vespere, mane et meridie, imo singulis
quibusque horis diei, tota cordis intentione
eam Domino offeramus. Haec namque omnibus laudibus
laudabilior, et Deo prae omnibus amabilior.
Haec namque est illa singularis laus, qua nos laudamus,
melle et favo dulcior: hymnus videlicet, quem
tres Deo dilecti pueri, inter medias edaces flammas
tripudiantes luserunt, id est: Benedicite omnia opera
Domini Domino. De quo fidenter dico, quia sicut
dicimus: Sancta sanctorum et Cantica canticorum,
ita et iste dici potest Hymnus hymnorum. In quo
succincte et affatim melius quam in omnibus laudatur
Deus deorum, qui personaliter trinus, et consubstantialiter

unus vivit et regnat ubique per
omnia saecula saeculorum. Amen.
Post Dominicam Orationem versus:
Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum,
et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula.
Et benedictum nomen gloriae tuae sanctum, et
laudabile, superexaltatum in omnibus saeculis. Benedictus
es in templo gloriae tuae, et superlaudabilis,
et supergloriosus in saecula. Benedictus es in
throno regni tui, et superlaudabilis, et superexaltatus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.