PL 101, col. 54

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

Quid vero acturi sint sancti in illa requie summae
beatitudinis, Psalmista exposuit dicens: Beati qui
habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt
te [(Psal. LXXXIII, 5)]
. Et expressius ipse Dominus
in Evangelio demonstravit, [ubi ait]: Beati mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
.
Haec [est] absque omni perturbatione beata Dei pax,
quae exsuperat omnem sensum, in qua videbitur
Deus deorum in Sion, id est, in speculo perpetuae
quietis. Omnia quippe membra et viscera incorruptibilis
corporis, quae nunc videmus per usus necessitatis
distributa habere ministeria, proficient
laudibus Dei, quia nulla erit illis tunc necessitas laborandi,

nulla cujuslibet indigentiae molestia, sed
plena certaque securitas et sempiterna felicitas et
indeficiens laetitia. Quam ineffabilis erit felicitas
illa ubi nullum erit malum, ubi nullum deerit bonum!
Vacabitur Dei laudibus, qui erit omne bonum in
omnibus. Unus amor omnibus, una concordia cunctis,
verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli
deferetur indigno. Nec ad eum perveniet ullus indignus,
ubi nullus permittitur [ Al., permittetur] esse
nisi dignus, ubi pax, ubi nihil adversum a seipso
quisque, nec ab aliquo patietur; praemium virtutis
erit ipse, qui virtutem dedit; et qui seipsum, quo
melius et majus nihil possit esse, promisit, qui erit
beata satietas omnibus; quod Propheta Spiritu inspiratus
sancto praevidit optando inquiens: Satiabor

dum manifestabitur gloria tua [(Psal. XVI, 15)]
. Tunc
erit ipse Deus sanctorum satietas, beatorum jucunditas,
et omnia quaecunque ab eis honeste desiderari
possunt, et vita, et salus, et virtus [ Al., victus], et
copia, et gloria, et honor, et pax, aeterna beatitudo, et
beata aeternitas. Ipse erit perfectio desideriorum nostrorum,
qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur,
sine fatigatione laudabitur. Tunc tantum erit
vera immortalitas, ubi nullus mori potest. Prima
conditio hominis fuit posse non mori [cui propter
peccati poenam contigit non posse non mori]: restat
in illa felicitate illud tertium, non posse mori. Tunc
plene erit liberum arbitrium, quod primo homini
fuit sic datum, posse non peccare; sed illud beatius
erit, quando tale erit, non posse peccare. Tunc sabbatismus

[ Al., sabbatissimus] aeternae quietis dies 737
omnibus sanctis erit; ibi videbitur qui amabitur,
et qui amabitur, laudabitur. Nunc ergo qui nobis
hujus sermonis initium et causa fuit, sit etiam perfectio
et finis; pro cujus amore legentes flagitamus,
pro nobis apud ejus intercedere misericordiam, ut
cum eis, eo miserante, mereamur ad illud pervenire
regnum cujus nullus est finis. Amen.
INVOCATIO AD SS. TRINITATEM, ET FIDEI SYMBOLUM EJUSDEM.
Adesto, lumen verum, Pater, omnipotens Deus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.