PL 101, col. 666

Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

sobrietate ornati, non ebrietati assueti; quorum honestas
vitae aliis 164 sit doctrina salutis; curamque
ubique habeas maxime pauperum, viduarum, orphanorum,
ut audias in die tremendo a Domino Christo
cum aliis eleemosynam facientibus: Quandiu uni ex
his minimis fecistis, mihi fecistis [(Matth. XV, 40)]
. Esto
miseris ut pater, et causam ad te clamantium diligenter
discute, et parce in te peccantibus, ut Deus
tuis parcat peccatis. Esto justus in judiciis, et misericors
in debitis. Magister virtutum, moribus honestus,
verbis jucundus, vita laudabilis, in omni
opere Dei devotus. Fratres quoque hortare, ut sanctas
diligentissime legant Scripturas. Non confidant
in linguae notitia, sed in veritatis intelligentia, ut
possint contradicentibus veritati resistere. Sunt

tempora periculosa, ut apostoli praedixerunt, quia
multi pseudodoctores surgent, novas introducentes
sectas, qui catholicae fidei puritatem impiis assertionibus
maculare nitentur [(II Tim. III, 1; II Petr.
II, 1)] . Ideo necesse est Ecclesiam plurimos habere
defensores, qui non solum vitae sanctitate, sed etiam
doctrina veritatis castra Dei viriliter defendere valeant.
IV.
Has vero piae admonitionis litterulas non quasi
nescienti direxi, sed ut verae charitatis in meo pectore
fidem ostenderem. Quid facit amicus, si seipsum
verbis non ostendit? Si divites pauperum
munuscula non spernunt, cur et vestrae sapientiae
flumina nostrae rivulos intelligentiae respuere debent?
Nam et majores amnes rivulis augentur influentibus,
et ipse Dominus viduae laudavit duo minuta, quae ex

inopia suae paupertatis larga manu Deo, quod habuit,
obtulit [(Luc. XXI, 2)] . Et ego quamvis scientia inops,
tamen fideli [ Boll., fraterno fidelis] amore vestrae
haec munuscula direxi pietati, obsecrans ut tam humili
fraternitatis ea intuitu respicere digneris, quam
nos pia devotionis charitate illa vobis dirigere studuimus.
Omnipotens Deus, te tuosque [charissimos]
fratres in omni bono proficere faciat, et ad beatitudinem
aeternae gloriae pervenire concedat.
CAPUT PRIMUM. Doctrina Christiana regi Chlodoveo explicata a sancto Vedasto.
V.
Postquam Deus et Dominus noster Jesus Christus
ovem quaerere perditam de coelis in hunc mundum

per virginalem venerat uterum [(Luc. XV, 4)] , et
tota suae dispensationis et nostrae salutis peracta
plenitudine, cum triumpho gloriae ad sedem paternae
majestatis reversus [est], ut tetricas [ Al., tetras]
ignorantiae tenebras toto depelleret orbe, multa sanctorum
lumina doctorum, evangelicae praedicationis
luce fulgentia, toto diviserat mundo: ut sicut coelum
fulgentibus ornatur stellis, quae tamen omnes ab
uno illustrantur sole; sic et lata terrarum spatia
sanctis splendescerent doctoribus, qui tamen ab
aeterno sole illuminati, divina praeeunte gratia, caecas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.