PL 101, col. 667

Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

ignorantiae tenebras verae fidei fulgore [et] glorioso
Christi nomine illustrarent, ut eis ministrantibus,
longa ab initio saeculi esuries aeternae vitae
epulis satiaretur. De quorum numero sanctus Dei
sacerdos Vedastus, et praedicator egregius, temporibus
fortissimi regis tunc temporis Francorum Clodovei,
in has divina dirigente gratia ob multorum
salutem pervenit regiones; quatenus supernae pietatis
suffultus auxilio, populum diabolica fraude deceptum,
et errorum laqueis captivum in viam dirigeret
salutis aeternae et verae, quae in Christo est,
libertati restitueret. Sed ut hoc acceptabili, secundum
Apostolum, fieret tempore, qui ait: Ecce nunc
tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis [(II Cor. VI,
2)]
- Dominus Jesus, qui vult omnes homines salvos

fieri [(I Tim. II, 4)] , competentem suo famulo praevidebat
causam, quomodo opportune ad ministerium verbi
Dei pervenire valuisset.
VI.
Contigit vero praefatum Francorum regem
Clodoveum Alemannis bella [ Boll., bellum] inferre,
qui tunc temporis regno suo per se potiti sunt: sed
non eos ita offendit imparatos, ut voluit. Nam fortissima
collecta manu, regi circa ripas Rheni 165
fluminis obviaverunt unanimes, bellica virtute patriam
defendere, vel libera manu pro patria mori;
et fortissime utrinque decertatum est: hi, ne triumphi
gloriam; illi, ne patriae perderent [ Al., proderent]
libertatem, in mutuam corruentes caedem. Igitur
rex nimio turbatus terrore, dum inimicos vidit fortiter
pugnare, et suos pene ad internecionem vinci,

magis coepit de salute desperare quam de victoria
sperare. Etsi autem necdum voluntate renatus esset
in Christo, tamen necessitate cogente, ad Christi
confugit auxilium. Et quia reginam habuit religiosam,
baptismique sacramentis initiatam, nomine
Clotilden, oculos cum hac voce ad coelum levavit:
O Deus unicae potestatis, et summae majestatis, quem
regina Clotildis colit, confitetur et adorat: concede
mihi hodie de inimicis meis victoriam. Nam ex hac
die tu solus mihi eris Deus, et veneranda potestas.
Tu mihi triumphum praesta, et ego tibi servitium
promitto sempiternum. Mox divina operante pietate,
terga verterunt Alemanni, victoria cessit regi et
Francis. O mira omnipotentis Dei clementia! O ineffabilis
bonitas, qui sic exaudit et nunquam derelinquit

sperantes in se! Quanta fide Christiani illius
misericordiam invocare debent, dum paganus rex
ad unius precis effectum tantam promeruit victoriam.
Cui ex antiquis hujus divinae pietatis adaequare auxilium
debemus, qui ob unius momenti lacrymas tam
celebrem venturo suo servo contulit triumphum;
nisi Ezechiae regi, qui in angustia tribulationis una

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.