PL 101, col. 668
Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne
tantummodo petitione promeruit, non solum a praesenti
vastatione civitatem superna protectione defendi,
sed etiam in eadem nocte, qua preces in divinas
effuderat aures, centum octoginta quinque
millia hostium laetus et liberatus occidi viderat [(IV Reg. XIX)]
?
VII.
Haec vero victoria, de qua ante diximus, regi
populoque suo causa fuit salutis aeternae, et ne lucerna,
sanctus videlicet Vedastus, sub modio lateret
absconditus, sed supra candelabrum positus, exemplis
vel praedicationibus in domo Dei lucens, ab errore
idololatriae et caligine ignorantiae in viam plurimos
educeret veritatis. Igitur superatis hostibus,
et rebus in pace compositis, et Alemannis suae subjectis
ditioni, rex ovans cum laude triumphi ad
patriam rediit. Et ut fidelis tantae sibi gloriae largitori
sponsor appareret, festinavit servorum Christi
sacra imbui praedicatione, et sancti baptismatis ablui
sacramentis. Venit autem ad Tullum oppidum,
ubi sanctum agnovit Vedastum laudabili religione
soli servire Deo, et dulcissimos contemplativae vitae
carpere fructus. Hunc vero ad sanctum Remigium
Christi clarissimum sacerdotem, ad Rhemorum properans
civitatem, sibi socium assumpsit: quatenus
per singulos itineris sui gressus saluberrimis ab eo
imbueretur doctrinis, et catholicae fidei firmis initiaretur
fundamentis: ut paratus fide et virtutum
scientia, a tanto pontifice spirituali ablueretur lavacro,
et ab illo donis coelestibus confirmaretur, quod
ab isto, divina prius praeveniente gratia [ Al., clementia],
evangelicis coeptum fuerat praedicationibus.
Hic ad fontem vitae festinantem deducebat regem;
ille in fonte salutis aeternae venientem abluebat. Ambo
propemodum pari pietate patris [ Forte, patres]: hic
doctrina fidei, ille baptismatis unda: utrique aeterno
regi regem temporalem munus obtulerunt acceptabile.
Hi sunt duae olivae et duo candelabra lucentia [(Zach. IV, 3)] ,
a quibus rex praefatus in via Dei eruditus,
miserante Deo, portam perpetuae lucis ingressus,
cum fortissima gente Francorum credidit Christo:
et facta est gens sancta, populus acquisitionis [(I Petr. II, 9)] ,
ut annuntientur in eo virtutes illius
qui eos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum.
CAPUT II. Miracula et virtutes sancti Vedasti. Baptismus Chlodovei regis.
VIII.
Sacra igitur evangelicae auctoritatis narrat
historia, Dominum Jesum Jericho pergentem ad
confirmanda fide suae majestatis corda populi praesentis,
cuidam caeco ad se clamanti lumen reddidisse
oculorum [(Luc. XVIII,)] , ut per corporale unius illius 166
caeci lumen spiritualiter multorum illuminarentur