PL 101, col. 669
Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne
pectora. Ita et sanctus Vedastus, Deo Christo
donante, per cujusdam illuminationem caeci, fidem
quam verbo praedicavit, in corde regis miraculo
confirmavit: ut rex ipse intelligeret, tam sibi esse
necessarium cordis lumen, quam caeco oculorum
illustrationem: et quod divina operata est gratia per
preces famuli sui in oculis caeca nocte castigatis;
hoc per sermones ejusdem famuli, eadem operante
potentia, per spiritualis intelligentiam lucis in suo
pectore perficeretur. Nam [dum] regia excellentia
condigno comitatu cum multitudine maxima [iret]
populi, iter agentibus illis, venerunt in quemdam
pagum, qui incolarum terrae illius consuetudine Vungise
pagus dicitur, prope Reguliacam villam, quae
sita est super florigeras Axonae fluminis ripas. Et
ecce ejusdem fluminis pontem rege transeunte cum
multitudine populi, obviavit illi caecus quidam hujus
diutissime solaris expers luminis: forte nec sua
caecatus culpa, sed ut manifestarentur opera Dei in
illo, et per illius illuminationem praesentem plurimorum
illuminarentur corda spiritualiter. Qui cum
intellexisset a praetereuntibus, sanctum Vedastum
Christi servum in eodem iter agere comitatu, clamavit:
Sancte et electe Deo Vedaste, miserere mei, et
supernam pio pectore diligentius deposce potentiam,
ut meae subveniat miseriae. Non aurum posco, nec
argentum, sed ut mihi lumen per sanctitatis tuae
preces restituat oculorum. Sensit itaque vir Dei virtutem
sibi adesse supernam: non ob illius caeci tantummodo,
sed plus propter praesentis populi [ Al., praesentis
saeculi] salutem, totum se in sacras effudit
preces, in divina fidens pietate, et dexteram cum
signo crucis posuit super oculos caeci, dicens: Domine
Jesu, qui es lumen verum, qui aperuisti oculos
caeci [nati] ad te clamantis, aperi oculos et istius, ut
intelligat populus iste praesens, quia tu es Deus solus,
faciens mirabilia in coelo et in terra. Mox ille caecus
lumine recepto, gaudens perrexit viam suam. In quo
loco tempore sequenti a religiosis viris aedificata est
ecclesia in testimonium miraculi istius, in qua orantibus
et credentibus usque hodie beneficia praestantur
divina.
IX.
Igitur rex a viro Dei evangelicis apprime imbutus
doctrinis, et hoc praesenti miraculo in fide
firmiter confortatus, nil moratus in via, nil dubitans
in fide, sed magna alacritate animi, magna festinatione
itineris, sanctissimum pontificem Remigium
videre properavit, ut illius sacratissimo ministerio,
Spiritu sancto operante, in remissionem peccatorum
et spem vitae aeternae, catholici baptismatis vivo