PL 101, col. 670

Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

ablueretur fonte. Cum quo aliquantis moratus est
diebus, ut ecclesiasticis satisfaceret sanctionibus, et
poenitentiae secundum apostolicum praeceptum prius
ablueretur lacrymis, dicente beato Petro principe
apostolorum: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque
vestrum in nomine Jesu Christi [(Act. II, 38)]
:
et [sic] in nomine sanctae Trinitatis coelestis mysterii
baptisma susciperet. Sciens vero beatus pontifex
apostolum dicere Paulum: Omnia vestra honeste cum
ordine fiant [(I Cor. XIV, 40)]
: statuit [ Al., constituit]
diem, quo rex ecclesiam intraret ad suscipienda
divinae pietatis sacramenta. Quale fuit tunc sanctis
Dei gaudium, qualis in Ecclesia Christi laetitia, cum
viderent regem Ninive ad praedicationem Jonae de
solio majestatis suae descendisse, et in cinere sedisse

poenitentiae, et sub pia Dei sacerdotis dextera suae
excellentiae caput humiliare [(Jon. III)] . Baptizatus
itaque rex cum optimatibus suis et populo, qui divina
praeveniente gratia salutaris lavacri gaudebant
suscipere sacramentum. 167
X.
Utriusque et victoriae ex hostibus, et suae
salutis voti compos, ad sceptra regni gubernanda reversus
est, sanctumque Vedastum beato pontifici
commendavit Remigio. Qui ibi moratus, vitae meritis
et virtutum claruit exemplis, omnibus amabilis
et venerabilis factus est. Fuit enim morum dignitate
religiosus, charitate praecipuus, fraterna dilectione
jucundus, humili pietate eximius, orationum
vigilantia assiduus, sermone modestus, corpore castus;
jejunio sobrius, miserorum consolator; non

de crastino cogitans, sed semper de Dei confidens
clementia, omnes ad se venientes aeternae vitae pascebat
alimento. Nullum in sua despiciebat angustia,
sed pie consolationis verbo reficiebat moestos. Nemini
vel verbo nocuit, sed fraterno amore cunctis
prodesse satagebat. Unde et a quam plurimis illustribus
frequentabatur viris, ut illius sacratissimo alloquio,
vel in tristitia cujuslibet sollicitudinis susciperent
consolationem, vel in religione ecclesiasticae
exercitationis puram ab eo audirent veritatem. Unde
et illius pia devotione [ Al., admonitione] multi a diaboli
laqueis liberati sunt, et vias vitae perpetuae, superna
adjuvante pietate, ingressi sunt. Scilicet multi,
ut supra diximus, ob celeberrimam sanctitatis famam
nobilium vel plebeiorum, virum Dei visitare solebant,

ut consolarentur per gratiam, quae abundabat
in labiis illius; et quia ex abundantia cordis os loquitur [(Matth. XII, 34)] ,
et quia fraterno amore omnes
diligebat, omnibus se affabilem praestabat. Aliorum
salutem suum reputans lucrum, nec Dominicae talentum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.