PL 101, col. 672

Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

consilio, ordinavit eum episcopum, et ad praedicandum
verbum vitae 168 Atrebatensi eum direxit urbi,
quatenus populus diu in antiquis malae consuetudinis
erroribus jacens, Deo auxiliante, per assiduam sacrae
praedicationis instantiam, per illum in viam veritatis
et agnitionem Filii Dei deduceretur. Qui
pontificatus gradu et praedicationis officio suscepto,
concitus ad praefatam ire perrexit urbem; sed in
auspicium futurae prosperitatis et salutis, Deus cujusdam
miraculi testificatione ejus patefecit civibus
introitum.
XIII.
Igitur in ipsa civitatis porta duos habuit obviam
sibi egenos et infirmos, caecum scilicet et claudum,
miserabili a viro Dei voce stipem [ Boll., stipendia]
postulantes. Mox sacerdos Christi illorum

condolens miseriae secum tractabat quid illis solatii
praestare posset. Et cum apostolicus praedicator pecuniam
in sacculis se non habuisse sciret, in divina
confidens clementia, et sanctorum apostolorum Petri
et Joannis confortatus exemplo, ait: Aurum et
argentum non est mecum; quod autem habeo, id est,
charitatis officia, et pietatem orationis [ Al., pietatis
orationem] ad Deum, hoc vobis praestare non differo [(Act. III, 6)] .
Et post haec verba vir Dei ex intimo
cordis affectu pro illorum miseria fudit lacrymas, et
cum fidei puritate opem illis poscebat divinam, vel
pro illorum corporali, vel pro populi praesentis salute
spirituali. Nec tam piae et tam necessariae preces
inefficaces esse potuerunt, sed ab illo, qui per
Isaiam inquit Prophetam: Tempore opportuno exaudivi

te, et in die salutis adjuvi te [(Isai. XLIX, 8)]
: mox
ambo in conspectu multitudinis optatam receperunt
sanitatem; hic luminis claritate ditatus, ille pedum
velocitate laetatus. Ambo supernae gratias agentes
pietati, majora quam speraverant munera reportantes,
domum reversi sunt. Sed et hoc miraculum
sanitatis in illis, plurimis causa fuit salutis
aeternae. Videntes enim coelestem virtutem verba
consequi sacerdotis Dei, relictis idololatriae sordibus,
in Christum credentes, vivo sacri baptismatis fonte
purgati sunt.
XIV.
Praefati vero miraculi testificatione vir Dei
favore populi suffultus, singula civitatis loca peragrans,
quaesivit inter ruinas aedificiorum, si quod ecclesiae

signum inveniri valuisset. Nam antiquis ferme
temporibus, sacrae in illis locis fidei floruisse religionem
agnovit; sed propter peccata habitatorum terrae
illius, occulto Dei judicio, sed justissimo, tradita est,
cum caeteris Galliae vel Germaniae civitatibus, pagano
et perfido Hunnorum regi Attilae urbs quoque illa
depraedanda: qui propter animi sui saevitiam, nec
sacerdotibus Dei honorem, nec ecclesiis Christi reverentiam
impendere sciebat, sed omnia, quasi tempestas
immanissima, ferro vastavit et igne. Tunc in
similitudine Hierosolymitanae vastationis, quae ab impio
Babyloniae rege facta est, venerunt gentes in haereditatem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.