PL 101, col. 673
Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne
Dei, et pollutis manibus profanaverunt
sacraria Christi, effundentes servorum Dei sanguinem
circa altaria altissimi regis [(IV Reg. XXV)] . Non
haec paganorum fecit fortitudo, sed populi Christiani
promeruerunt peccata. Invenit vero famulus Christi
antiquae ruinas ecclesiae, inter murorumque fragmenta
veprium crescere densitates: ubi quondam
psallentium chori, ibi lustra et latibula ferarum
visa sunt, stercoribus et immunditiis omnia plena,
ita ut vix vestigium aliquod remansisset murorum.
Haec cernens, intimo cordis dolore ingemuit, dicens:
O Domine, haec omnia venerunt super nos, quia peccavimus
cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem
fecimus. Sed tu, Domine, memor esto misericordiae
tuae, et nostris parce peccatis, et ne obliviscaris
pauperum tuorum in finem [(Psal. CV, 6)]
.
XV.
Dum haec itaque lacrymosis murmuraret querelis,
ecce subito ex ruinosis speluncis ursus prosiluit.
Cui vir Dei cum indignatione praecepit, ut in
deserta secederet loca, et sibi commoda inter condensa
silvarum quaereret habitacula, nec ultra illius
fluminis ripas transiret. Qui mox tali territus minatione
fugit, nec unquam postea illis visus est in partibus.
O mira omnipotentis Dei in sanctis suis potentia,
quibus bestiae ferocissimae obedire sciunt! O
miserabilis hominum audacia, qui salutiferae praedicationis
verba, a sanctis prolata doctoribus contemnere 169
non metuunt. Irrationabilis bestia, in
obtemperando sanctorum praeceptis quodammodo ratione
utitur humana: homo vero ad imaginem Dei
conditus, ratione praeditus, honorem suum non intelligens, comparatus est jumentis insipientibus, et similis
factus est illis
[(Psal. XLVIII, 13)]
.
XVI.
Dum vero comperisset vir Dei ecclesias
Christi desertas, cor populi idololatriae erroribus infectum,
ignorantiae tenebris obcaecatum, gemino se
pietatis subdidit labori. Populum sedula intentione
ad agnitionem veri luminis perduxit, ecclesias ad
culmen summi honoris erexit, presbyteros et diaconos
sibi in adjutorium per diversa Ecclesiarum disposuit
loca; et ubi prius speluncae fuerunt latronum,
ibi orationum domos construxit, magisque divinis intendit
eas ornare laudibus, quam pompaticis saeculi
divitiis comere. Fuit vero pauperibus largus, divitibus
affabilis, quatenus omnes vel largitate munerum,
vel jucunditate verborum in viam deduceret
veritatis. Sciens itaque nullatenus superba potentiae
colla ad Christianae religionis humilitatem inclinare
[ Boll., converti vel inclinari] posse, nisi per suavissimas
pietatis admonitiones, apostolico instructus
exemplo, omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceret [(I Cor. IX, 12)] ,
seniores honoribus praeveniens,
juniores paterna dilectione admonens, ubique per
officia charitatis non sua quaerens, sed quae Dei sunt,